라틴어 문장 검색

Item librum de metrica arte, et huic adiectum alium de schematibus siue tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:24)
Has species rerumque tropos et sompnia ueri Regia picta tenet, tanto festiua decore, Sed minus in uultu gestans insigne decoris Postremos subtristis habet pictura penates.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:1)
Illius nudat latebras ymosque recessus, In lucem tenebrosa refert, noua ducit in usum, Excusatque tropos, in normam scema reducit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:10)
Qualiter ipse Deus in se capit omnia rerum Nomina, que non ipsa Dei natura recusat, Cuncta tamen, mediante tropo, dictante figura Concipit et uoces puras sine rebus adoptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:12)
Ars illi non placet, imo, tropus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:14)
Non tamen ista tropus poterit translatio dici;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:15)
Hae sculpturae, tropo picturae, eleganter in pallio figuratae, natare videbantur pro miraculo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:139)
sic metonymicas rhetorum propositiones, quas in suae amplitudinis gremio rhetorica mater amplectens, multis suas rationes conflat honoribus, Cypridis artificii interdixi, ne si nimis durae translationis [0459A] excursu a suo reclamante subjecto, praemium alienet in aliud, in facinus facetia, in rusticitatem urbanitas, tropus in vitium, in decolorationem color nimius convertatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:33)
Illic Ennii versus a sententiarum venustate jejuni, artem metricam effreni transgrediebantur licentia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:23)
Cuius Sedulius poeta mentionem facit in Paschali metrico carmine, ita dicens:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 1 2:29)
IN longis versibus qui hexametri vocantur, item in senariis, animadverterunt metrici primos duos pedes, item extremos duos, habere singulos posse integras partes orationis, medios haut umquam posse, sed constare eos semper ex verbis aut divisis aut mixtis atque confusis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XV 2:1)
1. Sollicitantes iterum celeritatem ingenii nostri et ad calamum frugi operis redeuntes, ante omnia confitemur latium vulgare illustre tam prosayce quam metrice decere proferri.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 2:1)
Sed quia ipsum prosaycantes ab avientibus magis accipiunt et quia quod avietum est prosaycantibus permanere videtur exemplar, et non e converso (que quendam videntur prebere primatum), primo secundum quod metricum est ipsum carminemus, ordine pertractantes illo quem in fine primi libri polluximus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 2:2)
per 'arma' autem bellum significat, et est tropus metonymia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 12)
sed est tropus systole, qui fit quotienscumque longa corripitur syllaba propter metri necessitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 737)

SEARCH

MENU NAVIGATION