라틴어 문장 검색

Palpitabat mortuae linguae plectrum infra meatus faucium, manifestans in se verbigenae magnalia, qui rudenti asellae compegit humana verba, ut increparet prophetae insipientiam.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:10)
Quin age, sume tubum fragilem, cui densior aer Exclusus;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:8)
Vulgare plectrum, languidaeque Respuis officium Camoenae.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:2)
eo facilius uerba hominis articulant patentiore plectro et palato.
(아풀레이우스, 플로리다 12:14)
Itaque adhibeantur duo bacilla ferrea, vel duo tubi vitrei, quoad caetera pares, et calefiant nonnihil;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 236:3)
si enim fit, ciborum nidor ascendet tanquam in tubo quodam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:13)
In supremis quoque porticibus (si fieri posset) optarem collocari iuxta parietes in locis diversis fonticulos quosdam aquam emittentes, qui per secretos tubos iterum transeant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:14)
quae flectere Rhoeton, quae rigidum poterant plectra movere Pholum?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:5)
qui laetis risum salibus movisse facetus, qui nutu manibusque loquax, cui tibia flatu, cui plectro pulsanda chelys, qui pulpita socco personat aut alte graditur maiore cothurno, et qui magna levi detrudens murmura tactu innumeras voces segetis moderatus aenae intonet erranti digito penitusque trabali vecte laborantes in carmina concitet undas, vel qui more avium sese iaculentur in auras corporaque aedificent celeri crescentia nexu, quorum compositam puer amentatus in arcem emicet et vinctu plantae vel cruribus haerens pendula librato figat vestigia saltu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:166)
tu mea plectra moves antraque Musarum longo torpentia somno excutis et placidos ducis in orbe choros.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:24)
arma Getarum nuper apud socerum plectro celebrata recenti.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:46)
laudi quod nulla canendae fratris plectra vacent?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:131)
et quando hec tria pure cantare intendit, vel que ad ea directe ac pure secuntur, prius Elicone potatus, tensis fidibus ad supremum, secure plectrum tum movere incipiat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 52:2)
hunc tenet, hoc se solatur, gratoque indulget basia plectro.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI206)
Phoebe, veni, sed quantus eras, cum bella tonanti Ipse dares Latiae plectra secunda lyrae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION