라틴어 문장 검색

Inde vero profecti Stanconam secesserunt, ubi ex longo itinere necessariis vitae consumptis, gravi inedia, tum siti intolerabili affecti, tam homines quam jumenta infirmati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 74:2)
Equi etiam illorum non minus quadraginta capti sunt, tum arma et spolia eorum cum quibus rex Joppen in gloria magna et ultione sui decollati militis reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:19)
duos solummodo viros tum ad custodiendam eam relictos sagittis confixerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:4)
Dochinus hujus perfidiae et homicidii conscius, licet tum dissimularit, dum a suis rem actam comperisset, fictis lacrymis et planctu maximo sine cordis affectione de morte tam magnifici principis coepit conqueri, et mortis illius auctores, usquequaque persequi jussit et investigare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:9)
--Tum discipulus:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:65)
Tum de horto mentis, ac fructibus, quibus pascatur Verbum, disputat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:3)
Ixionii quoque orbis perpetuam sub poenae atrocitate vertiginem, tum saxi desuper imminentis super capita accubantium inter epulas impendentem ruinam.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:6)
Tum quia unusquisque, quamdiu vivit, obnoxius est lapsui, nec senectus immunis a crimine;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:6)
XVIII, 15) ut cum ipse veniam tibi poscis, tum maxime largiendam aliis noveris, quo precem tuam operis tui voce commendes.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:8)
tum maxime oculi, velut speculatores et custodes naturae appositi providentia, prope totum orbis nostri statum desuper contuerentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:6)
Quid de ipso dentium ordine, qui cum suo opere toti quidem corpori vires ministrent, tum etiam modulatores sunt vocis ipsius?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 8:2)
Hoc ipsum cum Ecclesiae membris, tum eidem Ecclesiae ac Synagogae accommodatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 1:3)
Quare Cham tum dictus sit pater Chanaan, cum hic nondum esset genitus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 1:1)
Tum quomodo sobrius factus sit Noe.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 1:3)
tum de posteritate Japheth ad litteram ac moraliter.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION