라틴어 문장 검색

Non nulli enim superruentium ruderum vi nimia constipati, sub ipsis interiere ponderibus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 5:2)
et antequam exsatiaret caedibus barbaricis manus, acervi constipati sunt mortuorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 14:2)
Eodem anno Aethelwulfus rex praefatum filium suum Aelfredum, magno nobilium et etiam ignobilium numero constipatum, honorifice Romam transmisit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 8 11:1)
Deinde, si cum fratre Alypio discederent per populum constipatum, caven- dum fuit, ne quisquam in eum manum mittere auderet;
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 2:7)
2. Radii solis, reflexi et constipati, ut inter montes, aut per parientes, et maxime omnium in speculis comburentibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 40:1)
Etenim flamma spiritus vini, praesertim rara nec constipata, tamen potis est stramen aut linteum aut papyrum incendere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 160:2)
Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장5)
Aeolidos Canace iacet hoc tumulata sepulchro, Ultima cui parvae septima venit hiems.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCI1)
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
inque Tomitana iaceam tumulatus harena, si te non nobis ista vovere liquet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 625)
Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit factaque de saxo longi simulacra draconis, Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum occuluit Liber falsi sub imagine cervi, quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, et quos Maera novo latratu terruit agros, Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres gesserunt tum cum discederet Herculis agmen Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, quorum oculos ipso vitiantes omnia visu Iuppiter exosus fraternis subdidit undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 28:1)
vixque pererratis, quae spectant litora, terris, invenit Aesarei fatalia fluminis ora nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra condidit et nomen tumulati traxit in urbem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:5)
Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam cerneret eluvie sanguinis affluere, protulerat rabiem Tyrrheni ad litoris oram quaeque loca aequoreus proxima portus habet, inter carnifices et constipata sedebat officia extructo celsior in solio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.11)
orbitas nullo tumulata fletu:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum14)
in qua etiam sequentium archiepiscoporum omnium sunt corpora tumulata praeter duorum tantummodo, id est Theodori et Berctualdi, quorum corpora in ipsa ecclesia posita sunt, eo quod praedicta porticus plura capere nequiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. III. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION