라틴어 문장 검색

Quae minas ponti sepelis, et auges, Syncopans cursum pelagi furori Ne soli tractum tumulare possit Aequoris aestus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:10)
dumque tot animalium genera uno ventris ergastulantur in carcere, aquatile animal secum terrestre, aeriumque genus in eodem sepulcro tumulari miratur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:9)
non enim sunt exasperanda benefitia, nec quicquam triste illis inmiscendum,nec sunt angustanda benefitia, immo per specie futuri verbis amplianda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:12)
Preside nuda suo sic tumulatur ouis.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:8)
Hunc tumulat fenum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:9)
haec procul angustat sparsas spargitque coactas:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis4)
qua fine sub imo angustant aditum curvis anfractibus Alpes claustraque congestis scopulis durissima tendunt, non alia reseranda manu, sed pervia tantum Augusto geminisque fidem mentita tyrannis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:48)
Ac velut officiis trepidantibus ora puellae spe propiore tori mater sollertior ornat adveniente proco vestesque et cingula comit saepe manu viridique angustat iaspide pectus substringitque comam gemmis et colla monili circuit et bacis onerat candentibus aures:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:224)
pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:11)
testis erit magnis virtutibus unda Scamandri, quae passim rapido diffunditur Hellesponto, cuius iter caesis angustans corporum acervis alta tepefaciet permixta fiumina caede.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 20:1)
Ipse enim ἀρτηρίαν, per quam sonus vocis ascendit, efficiens crassiorem angustat vocis meatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 13:2)
Haud procul a muris tumulas surgentis in altum Telluris parvum diffuso vertice campum Explicat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:44)
Iam marcent venae, nulloque humore rigatus Aeris alternos angustat pulmo meatus, Rescissoque nocent suspiria dura palato.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:40)
Secreta tenebis Litoris Euboici, memorando condite busto, Qua maris angustat fauces saxosa Carystos, Et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus, Arctatus rapida fervet qua gurgite pontus, Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:79)
Omnis enim terra, quae colitur a vobis, angustata verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula est circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine quam sit parvus, vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION