라틴어 문장 검색

equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte tegentibus locat, ut ubi intrassent Romani obiecto equitatu clausa omnia lacu ac montibus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 52:3)
tum per eosdem Gallos haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu vim per angustias facturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 330:1)
Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis castella in tumulis et Iapydis arva Timavi nunc quoque post tanto videat desertaque regna pastorum et longe saltus lateque vacantis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:13)
dixitque fratribus suis: " Afferte lapides ". Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum.
그리고 야곱이 친족들에게 “돌을 모아 오십시오.” 하자, 그들이 돌들을 가져다 돌무더기를 만들었다. 그들은 그 돌무더기 위에서 음식을 먹었다. (불가타 성경, 창세기, 31장46)
Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae).
라반은 그 돌무더기를 여가르 사하두타라 불렀고, 야곱은 갈엣이라 불렀다. (불가타 성경, 창세기, 31장47)
Dixitque Laban ad Iacob: " En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te.
라반이 야곱에게 다시 말하였다. “이 돌무더기를 보게. 그리고 내가 나와 자네 사이에 세워 놓은 이 기념 기둥을 보게. (불가타 성경, 창세기, 31장51)
Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum eius et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus: non aedificabitur amplius.
그런 다음에 모든 노획물을 성읍의 광장 한가운데에 모아 놓고, 성읍과 모든 노획물을 불살라 주 너희 하느님께 통째로 바쳐야 한다. 그리고 그 성읍은 영원히 폐허 더미로 만들고 다시는 세우지 말아야 한다. (불가타 성경, 신명기, 13장17)
Qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum, desolationem usque in praesentem diem.
여호수아는 아이를 불태워 영원한 폐허 더미로 만들었는데, 오늘날까지도 그대로 남아 있다. (불가타 성경, 여호수아기, 8장28)
Urbes tantum, quae erant in tumulis earum sitae, non succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma consumpsit.
그러나 이스라엘은 여호수아가 불태워 버린 하초르를 제외하고는 언덕 위에 서 있는 성읍들을 하나도 불태우지 않았다. (불가타 성경, 여호수아기, 11장13)
Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.
모든 군사가 숲으로 들어갔는데 거기 땅바닥에 꿀이 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장25)
Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque applicuit manum ad os suum; timebat enim populus iuramentum.
그러나 군사들 가운데에는 숲에 들어가서 꿀이 떨어지는 것을 보고도 손으로 찍어 입에 대는 이가 없었다. 그 맹세가 두려웠기 때문이다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장26)
Dixitquc Gad propheta ad David: " Noli manere in praesidio. Proficiscere et vade in terram Iudae ". Et profectus David venit in saltum Haret.
그런데 가드 예언자가 다윗에게 일렀다. “이 산성에 머물러 있을 것이 아니라, 어서 유다 지방으로 가십시오.” 그래서 다윗은 그곳을 떠나 헤렛 숲으로 들어갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 22장5)
Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius.
그때 벤야민의 자손들은 아브네르의 뒤로 모여들어 한 무리가 되자, 어떤 언덕 꼭대기에 버티고 섰다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장25)
Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt Mahanaim.
그날 아브네르와 그의 부하들은 밤새도록 걸어 아라바를 지나 요르단을 건너고, 오전 내내 걸어 마하나임에 이르렀다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장29)
Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam et flevit super tumulum Abner; flevit autem et omnis populus.
아브네르를 헤브론에 장사 지낸 다음, 아브네르의 무덤에서 임금이 소리 높여 우니 모든 군사도 울었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 3장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION