라틴어 문장 검색

Nam postquam foedera pacis Cognita Petreio, seque et sua tradita venum Castra videt, famulas scelerata ad proelia dextras Excitat, atque hostes turba stipatus inermes Praecipitat castris, iunctosque amplexibus ense Separat, et multo disturbat sanguine pacem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:56)
Is turba stipatur, sed eadem ad ipsum personali tactu fidei non pervenit, quae recognoscit eius mysterium, eius naturam Filii qui Patrem manifestat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:10)
magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 407:1)
Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 26:2)
Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba, quorum princeps Meleager ibat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 20:2)
Quae quamquam comitum turba est stipata suarum, in latus obliquum tamen adstitit oraque retro flexit, et ut vellet promptas habuisse sagittas, quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem perfudit, spargensque comas ultricibus undis addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:1)
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:5)
Totus ad spectaculum populus effunditur, et prorsus quasi migrare civitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:2)
fugit omnis in imos turba lacus viridesque metu stipantur in algas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권113)
itaque cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus quocum aut iocari libere aut suspirare familiariter possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:7)
stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi et magnum Alciden humili lare parva premebat, fluctivagos nautas scrutatoresque profundi vix operire capax, huc omnis turba coimus, huc epulae ditesque tori coetusque ministrum stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis30)
Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica.
또 병거와 기병까지 요셉과 함께 올라가니, 그것은 굉장한 행렬이었다. (불가타 성경, 창세기, 50장9)
Dixitque pharao: " Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? ".
파라오가 또 말하였다. “그들이 이제 이 땅의 백성보다 많아졌는데도, 너희는 그들이 일을 그만두게 하려는구나!” (불가타 성경, 탈출기, 5장5)
Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
너희는 다수를 따라 악을 저질러서는 안 되며, 재판할 때 다수를 따라 정의를 왜곡하는 증언을 해서는 안 된다. (불가타 성경, 탈출기, 23장2)
et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas.
그때 주님 앞에서 불이 나와 제단 위의 번제물과 굳기름을 삼켰다. 온 백성은 그것을 보고 환성을 올리며 땅에 엎드렸다. (불가타 성경, 레위기, 9장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION