라틴어 문장 검색

Ad Damascum. " Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt; turbati sunt in mari sollicitudinis, quod quiescere non potuit.
다마스쿠스에 대하여. 하맛과 아르팟이 나쁜 소식을 들은 까닭에 당황한다. 그들은 낙담하여 바다처럼 동요하니 잠잠히 있을 수 없다. (불가타 성경, 예레미야서, 49장23)
confusa turbatur oratio;
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:11)
quae si confusa turbata permixta sunt, nihil est ipsa aequalitate inaequalius.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 3:2)
nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde sensibus turbabuntur nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc illuc nec usquam insistentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 239:4)
quia, dum male acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a summorum contemplatione cogebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:15)
haec procella equestris primo confudit et turbavit deinde dissipavit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 48:1)
haec passim turbatis vocis amarae confudere sonis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권149)
concilium rex triste vocat, quaeruntque gementes, quis tripodas successor agat, quo provida laurus transeat atque orbum vittae decus, haud mora, cuncti insignem fama sancteque Melampode cretum Thiodamanta volunt, quicum ipse arcana deorum partiri et visas uni sociare solebat Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis gaudebat dici similem iuxtaque secundum, illum ingens confundit honos inopinaque turbat gloria et oblatas frondes submissus adorat, seque oneri negat esse parem cogique meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권125)
Quod si id fieri potest eaque diversitas atque varietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum qui post nascentur exordia imparilitas haec turbat observationem omnisque ratio disciplinae confunditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 23:1)
nam iuvenes confusa adhuc quaedam et quasi turbata non indecent, senibus placida omnia et ordinata conveniunt, quibus industria sera turpis ambitio est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 2:3)
tactus enim, tactus, pro divum numina sancta, corporis est sensus, vel cum res extera sese insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res, aut ex offensu cum turbant corpore in ipso, semina confundunt inter se concita sensum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:12)
unde et ipsarum sic benedictione laetor, quod iniunctione confundor, quippe qui ex asse turbatus vel ex parte non pareo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 1:3)
Formas qui putat idem esse quod partis, confundit artem et similitudine quadam con- turbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 1:7)
His ex causis non adducor ut duo dissimilia et hoc ipso diversa, quo maxima, confundam misceamque, ne tanta quasi colluvione turbatus ibi faciam quod hic debeo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 11:3)
Mox ubi percussit tensas Notus altior alas, Confusos temere immixtae glomerantur in orbes, Et turbata perit dispersis littera pennis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:79)

SEARCH

MENU NAVIGATION