라틴어 문장 검색

quae dum Hellespontiacos pontes, et discidio quodam fabrili, mare sub imo Athonis pede quaesitum exponunt et turmatim apud Doriscum exercitus , concordante omni posteritate, ut fabulosae sunt lectae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 7:2)
Iamque minus mille passus ab oppido Uzitta quod Scipio tenebat aberant legiones Iulianae, cum Scipio veritus ne oppidum amitteret, unde aquari reliquisque rebus sublevari eius exercitus consuerat, eductis omnibus copiis quadruplici acie instructa, ex instituto suo prima equestri turmatim derecta elephantisque turritis interpositis armatisque, suppetias ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 41:4)
Quorum impetum noster equitatus non tulit, sed paulatim loco motus cessit, equitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim explicare aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt.
(카이사르, 내란기, 3권 93:5)
Explorato hostium consilio nostri ad proeliandum animo atque armis parati, cum subsequentibus legionibus nullam dimicationem recusarent, turmatim in eum locum devenerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 19장2)
Multi nonnunquam turmatim, saepius autem manipulatim, domum jam abiere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.19)
multa minuta modis multis per inane videbis corpora misceri radiorum lumine in ipso et vel ut aeterno certamine proelia pugnas edere turmatim certantia nec dare pausam, conciliis et discidiis exercita crebris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 3:13)
Interim Sulla, quem primum hostes attigerant, cohortatus suos turmatim et quam maxime confertis equis ipse aliique Mauros invadunt, ceteri in loco manentes ab iaculis eminus emissis corpora tegere et, si qui in manus venerant, obtruncare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장4)
mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 429:2)
Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universae pugnae non necessarium ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 189:2)
et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 198:1)
ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata convenirent fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 457:2)
itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 482:1)
deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quaeque ordinibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 493:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION