라틴어 문장 검색

tyrannis saevitia cordi est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 73:4)
Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
저 억압자들에게는 피할 수 없는 어려움이 닥쳐야 했지만 당신의 백성에게는 원수들이 어떻게 고통을 받는지 보는 것만으로 충분하였습니다. (불가타 성경, 지혜서, 16장4)
Illic accipiter violentia et tyrannide a subditis redditus exposcebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:86)
quae sub tristi laetitia, sub amica saevitia, sub hostili amicitia, tanquam Syrenes usque ad exitium dulces, delectationis melodiam facie tenus praeferentes, suos amatores ad idololatriae perducunt naufragium:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:6)
Nuptam Lyaeo se Thetis offerat, Frenet mariti nupta tyrannidem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:4)
In reliqua vero oratoria urbis sanctae tam Turci quam Sarraceni suam tyrannidem nimia strage exercuerunt, prorsus ab eis catholicos cultores exterminantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:4)
Post haec anno sequenti praefatus Malducus, unus de praepotentibus Turcorum, post plurimam stragem et caedem Christianorum a partibus Romaniae in Damascum rediens, apud Turcos et omnes gentiles nomine et fama exaltatus est, eo quod prae omnibus ampliorem tyrannidem in fideles Christi exercuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:1)
ut veloci fuga tamquam furiosae dominae declinare saevitiam, et tetro servitio exire possimus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:9)
eo quod ab humana mansuetudine transisset ad saevitiam bestiarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:7)
Galli Caesaris saevitia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장1)
Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, suspensis iniectantes in scaphas, eisdem nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 2:2)
Galli Caesaris immanitas et saevitia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장1)
Mercurius vero somniorum appellatus est comes, quod ut clam mordax canis interna saevitia summissius agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens, si per quietem quisquam, ubi fusius natura vagatur, vidisse aliquid amico narrasset, id venenatis artibus coloratum in peius, patulis imperatoris auribus infundebat, et ob hoc homo tamquam inexpiabili obnoxius culpae, gravi mole criminis pulsabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 5:1)
Festinamus itaque itineribus magnis, ut ambitiosus magister armorum, ante allapsum per Italicos de tyrannide ullum Rumorem, in suspectis finibus appareret, verum cursim nos properantes aeria quadam via antevolans prodiderat Fama, et Agrippinam ingressi, invenimus cuncta nostris conatibus altiora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 24:1)
Et quoniam aeris urente saevitia cum discriminibus ultimis laboratur in cassum (aequinoctio quippe autumnali exacto, per eos tractus superfusae nives opplevere montes simul et campos) opus arreptum est memorabile.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION