라틴어 문장 검색

quod earum usum P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit TUNICIS uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos, Romae atque in omni Latio indecorum fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 1:2)
Scipio nec vexationem volneris in via iactati ultra patiens et collegam - iam enim et revocatum ex Sicilia audierat - ratus exspectandum, locum qui prope flumen tutissimus stativis est visus delectum communiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 507:1)
Carthaginienses non brevi solum, sed prope vano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, post famam capti Syphacis, in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant, perculsi, iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 210:1)
Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
그는 이레를 더 기다리다가 다시 그 비둘기를 방주에서 내보냈다. (불가타 성경, 창세기, 8장10)
Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
노아는 이레를 더 기다려 그 비둘기를 내보냈다. 그러자 비둘기는 그에게 다시 돌아오지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 8장12)
nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.
너는 더 이상 아브람이라 불리지 않을 것이다. 이제 너의 이름은 아브라함이다. 내가 너를 많은 민족들의 아버지로 만들었기 때문이다. (불가타 성경, 창세기, 17장5)
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
그가 눈을 들어 보니 자기 앞에 세 사람이 서 있었다. 그는 그들을 보자 천막 어귀에서 달려 나가 그들을 맞으면서 땅에 엎드려 (불가타 성경, 창세기, 18장2)
Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
이제 제가 샘물 곁에 서 있으면, 성읍 주민의 딸들이 물을 길으러 나올 것입니다. (불가타 성경, 창세기, 24장13)
Cumque vidisset anulum in naribus et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis: "Haec locutus est mihi homo", venit ad virum, qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquae;
그는 코걸이와 누이의 팔에 걸려 있는 팔찌를 보고, 또 “그 사람이 저에게 이렇게 말했습니다.” 하고 말하는 누이 레베카의 이야기를 듣고 그 남자에게 간 것이다. 가서 보니 그는 아직도 샘물 옆 낙타 곁에 서 있었다. (불가타 성경, 창세기, 24장30)
Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: " Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus! ".
그러자 이사악이 깜짝 놀라 몸을 떨면서 말하였다. “그렇다면 사냥을 해서 나에게 고기를 가져온 자는 누구란 말이냐? 네가 오기 전에 나는 이미 그것을 다 먹고, 그에게 축복해 주었다. 그러니 그가 복을 받을 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 27장33)
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: " Benedic etiam mihi, pater mi! ".
에사우는 아버지의 말을 듣고 비통에 차 큰 소리로 울부짖으며 아버지에게 말하였다. “아버지, 저에게, 저에게도 축복해 주십시오.” (불가타 성경, 창세기, 27장34)
Respondit Isaac: " Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam? ".
이사악이 에사우에게 대답하였다. “얘야, 나는 그를 너의 지배자로 세웠고, 그의 모든 형제들을 그에게 종으로 주었으며, 곡식과 술을 그에게 마련해 주었다. 그러니 내 아들아, 내가 너에게 무엇을 해 줄 수 있겠느냐?” (불가타 성경, 창세기, 27장37)
ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
이렇게 해서 야곱은 대단한 부자가 되어, 수많은 양과 염소뿐만 아니라 여종과 남종, 낙타와 나귀들을 거느리게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 30장43)
Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem.
그들은 자기들이 가지고 있던 모든 낯선 신들과 귀에 걸고 있던 귀걸이들을 내놓았다. 야곱은 스켐 근처에 있는 향엽나무 밑에 그것들을 묻어 버렸다. (불가타 성경, 창세기, 35장4)
Ad quos ille clementer: " Accedite, inquit, ad me ". Et cum accessissent prope: " Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum.
그래서 요셉은 형제들에게 “나에게 가까이 오십시오.” 하고서는, 그들이 가까이 오자 다시 말하였다. “내가 형님들의 아우 요셉입니다. 형님들이 이집트로 팔아넘긴 그 아우입니다. (불가타 성경, 창세기, 45장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION