라틴어 문장 검색

in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
두 번째 비상 나팔을 불면 남쪽에 진을 친 진영들이 출발한다. 출발할 때마다 이렇게 비상 나팔을 불게 하여라. (불가타 성경, 민수기, 10장6)
Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.
집회를 소집할 때에는 그냥 나팔을 불고 비상 나팔을 불지 않는다. (불가타 성경, 민수기, 10장7)
Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
너희 땅에서 너희에게 맞서는 적과 싸우러 나갈 때에는 비상 나팔을 불어라. 그러면 주 너희 하느님이 너희를 기억하여, 너희 원수들에게서 너희를 구해 줄 것이다. (불가타 성경, 민수기, 10장9)
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt.
그러면서 그들은 진영을 둘러싼 채 제자리를 지켰다. 그러자 진영은 온통 갈팡질팡 아우성치며 도망치기 시작하였다. (불가타 성경, 판관기, 7장21)
Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas.
그가 왔을 때 엘리는 하느님의 궤 때문에 마음이 떨려, 길가 의자에 앉아서 멀리 내다보고 있었다. 그 사람이 성읍에 들어와 소식을 전하자 온 성읍 주민들이 울부짖었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 4장13)
Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a Deo.
진영 안에 있든 들판에 있든, 모든 군대 사이에 공포가 퍼져 나갔다. 전초 부대와 공격대도 공포에 떨었다. 땅이 뒤흔들리고 하느님의 공포가 퍼져 나갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장15)
Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: " Quare tu solus et nullus est tecum? ".
다윗은 놉으로 아히멜렉 사제를 찾아갔다. 아히멜렉이 떨면서 다윗을 맞았다. 그가 다윗에게 “어떻게 아무도 없이 혼자 오십니까?” 하고 묻자, (불가타 성경, 사무엘기 상권, 21장2)
Et introiens Iudith discubuit. Et obstupuit cor Holofernis in eam, et commota est anima eius, et erat concupiscens valde, ut concumberet cum ea; quaerebatque tempus seducendi eam ex die, quo viderat illam.
이윽고 유딧이 들어가 앉았다. 그러자 유딧 때문에 홀로페르네스의 마음은 들뜨고 정신은 아뜩해졌다. 그는 유딧과 동침하고픈 강렬한 욕망에 사로잡혀, 그를 처음 본 날부터 유혹할 기회를 엿보고 있었던 것이다. (불가타 성경, 유딧기, 12장16)
Et obstupuit omnis populus valde et inclinantes se adoraverunt Deum et dixerunt unanimes: " Benedictus es, Deus noster, qui ad nihilum redegisti inimicos populi tui in hodierna die ".
온 백성은 대단히 놀라서 엎드려 하느님께 경배하며 일제히 말하였다. “오늘 당신 백성의 적군들을 섬멸하신 저희의 하느님께서는 찬미받으소서.” (불가타 성경, 유딧기, 13장17)
Tunc ululaverunt humiles mei, et exclamaverunt aegrotantes et territi sunt, in altum extulerunt vocem suam et conversi sunt.
그때에 압박받던 내 백성이 함성을 지르고 연약한 내 백성이 고함을 치자 적들이 무서워 몸서리치고 소리를 높이자 적들이 거꾸러졌다. (불가타 성경, 유딧기, 16장11)
Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro.
나를 쳐다보게. 놀라서 손을 입에 갖다 대지 않을 수 없을 것이네. (불가타 성경, 욥기, 21장5)
Obstupescant propter confusionem suam qui dicunt mihi: “ Euge, euge ”.
“옳거니!” 하며 저를 놀려 대는 자들은 부끄러워 몸이 굳어지게 하소서. (불가타 성경, 시편, 40장16)
Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.
그와 함께 웃지 마라. 그렇게 하면 함께 고통을 당하고 말년에 이를 갈게 되리라. (불가타 성경, 집회서, 30장10)
Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino veniet.
슬피 울어라. 주님의 날이 다가왔다. 그것은 파멸과도 같은 것, 전능하신 분에게서 온다. (불가타 성경, 이사야서, 13장6)
Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthaea omnis; ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus eius ".
성문아, 슬피 울어라. 성읍아, 울부짖어라. 필리스티아 사람들아, 모두 불안에 떨어라. 북녘에서부터 연기가 내려온다. 그 대열에는 낙오자가 하나도 없으리라. (불가타 성경, 이사야서, 14장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION