라틴어 문장 검색

Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.
그러나 어리석은 이는 그곳에 죽은 자들만 있음을, 그 여자의 손님들이 저승 깊은 곳에 있음을 알지 못한다. 솔로몬의 첫째 잠언집 (불가타 성경, 잠언, 9장18)
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum.
땅 밑 저승은 너를 위하여 너의 도착을 환영하려고 소란을 떨며 너를 위하여 세상의 수령이었던 그림자들을 모두 깨우고 민족들의 임금을 모두 그 왕좌에서 일으켜 세우는구나. (불가타 성경, 이사야서, 14장9)
Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos gladio et auxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio nationum.
이 나무들도 그 나무와 함께 칼로 살해된 자들이 있는 저승으로 내려갔다. 그들은 그 나무의 팔로서 그 그늘 아래 민족들 사이에서 살았었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 31장17)
cunctaque eius dicta factaque, cum prohibere posset, scire malebat, donec Iunius quidam, temptatus ut infernas umbras carminibus eliceret, ad Fulcinium Trionem indicium detulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장5)
infernos gravat umbra lacus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:270)
hoc tamen utcumque est tolerabile, quid, quod et ipsae dant tibi, Roma, deos inferni gurgitis umbrae?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권108)
Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris mortalem infernis ad lumina surgere vitae, ipse repertorem medicinae talis et artis fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:3)
redde me infernis precor umbris reductum, meque subiectum tuis constitue vinclis:
(세네카, Hercules Furens 20:12)
Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris Et te defendat Regulus ipse licet, Non potes absolvi:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XVI4)
prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum talis ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urguebant Atlanta minori pondere, nondum aliquis sortitus triste profundi imperium, aut Sicula torvos cum coniuge Pluton, nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII19)
Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris Si Cato reddatur, Caesarianus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, V8)
Nec queror infernas quamvis cito rapta sub umbras:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXIX4)
Hac et tunc fusca volucer deus obsitus umbra exsilit ad superos, infernaque nubila vultu discutit et vivis adflatibus ora serenat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권17)
Si, Lucane, tibi vel si tibi, Tulle, darentur Qualia Ledaei fata Lacones habent, Nobilis haec esset pietatis rixa duobus, Quod pro fratre mori vellet uterque prior, Diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXVI1)
impensi sacris Decii prorumpite bustis Torquatique truces animosaque pauperis umbra Fabricii tuque o, qui forte inferna piorum iugera et Elysias scindis, Serrane, novales.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:276)

SEARCH

MENU NAVIGATION