라틴어 문장 검색

Impositusque scuto pedestri, et sublatius eminens, nullo silente, Augustus renuntiatus, iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli decus vel capitis poscebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 17:2)
recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 33:7)
nam cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse, visne igitur inquit, o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:2)
Darius in fuga cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 97:3)
victique resurgunt, Quosque neges umquam posse iacere, cadunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 921)
Idem enim negat umquam virtutem esse sine voluptate;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 18:4)
Non resistet offensis cui nihil umquam negatum est, cuius lacrimas sollicita semper mater abstersit, cui de paedagogo satisfactum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:4)
Necessitati sapiens nihil umquam negat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 446)
sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognouisse.
(아풀레이우스, 변명 79:4)
Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 39:1)
introductus Vettius primo negabat se umquam cum Curione constitisse, neque id sane diu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 4:5)
itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset duas ex lucerna flammulas esse visas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 108:2)
Instat Eumolpus, et cum puer illi potionem dedisset, Malo te inquit quam balneum totum siccatoque avide poculo negat sibi unquam acidius fuisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:9)
nil suis bonus negavit Christus umquam testibus, testibus quos nec catenae, dura nec mors terruit unicum Deum fateri sanguinis dispendio, sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.9)
Stupebant omnes novitate rei attoniti, negabant hoc unquam factum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 12:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION