라틴어 문장 검색

omnis quae mobile Ponti aequor et Adriacas tellus interiacet undas squalet inops pecudum, nullis habitata colonis, instar anhelantis Libyae, quae torrida semper solibus humano nescit mansuescere cultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:21)
ex illis duo sunt onerosa suoque pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, et totidem gravitate carent nulloque premente alta petunt, aer atque aere purior ignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 22:4)
Zancle quoque iuncta fuisse dicitur Italiae, donec confinia pontus abstulit et media tellurem reppulit unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:10)
sternimur optatae gremio telluris ad undam, sortiti remos, passimque in litore sicco corpora curamus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 21:3)
Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixem, uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem saecula fertilibus Titan decurreret horis, ille per ignotas audax errauerit urbes, qua maris extremis tellus includitur undis:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae17)
Cui favet coelum, famulatur aer, Quam colit Tellus, veneratur unda, Cui velut mundi dominae, tributum Singula solvunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:5)
tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
— Non si tellurem effundat in undas.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 16:4)
Ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas, Cyaneas tellus emisit in aequora cautes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:48)
Iamque inopes undae, primum tellure refossa, Occultos latices abstrusaque flumina quaerunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:22)
Quidquid id est, subitae, quaecumque est causa rapinae, Sit, precor, et tellus mitis et unda tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVIII6)
tellus quaesita per undas sic alibi en agros et quam bello, Troiane, petisti Hesperiam metire iacens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6501)
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 7:5)
ignis enim densum spissatus in aera transit, hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 22:7)
hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION