라틴어 문장 검색

Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi volgo taxo exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 5:3)
ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 198:1)
Quamquam enim undique fugati hostes victoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque et caute progrediandum erat iam non hostium, sed locorum fraude suspecta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 2:2)
quippe si lux exspectetur, quae spes est non vallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut videtis, collem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 398:1)
conclamatum undique est duceret extemplo et uteretur ardore militum qui tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra invadere parati erant, si in proelium hostis non exiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 438:2)
Aperuit itaque Deus fossam in Lehi, et egressae sunt inde aquae; quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen fontis illius fons Invocantis, qui est in Lehi usque in praesentem diem.
하느님께서 르히에 있는 우묵한 곳을 쪼개시니 거기에서 물이 솟아 나왔다. 삼손이 그 물을 마시자 정신이 들어 되살아났다. 그리하여 그 이름을 엔 코레라고 하였는데, 그것은 오늘날까지 르히에 있다. (불가타 성경, 판관기, 15장19)
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus de disset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
임금이 자기 궁에 자리 잡고, 주님께서 그를 사방의 모든 원수에게서 평온하게 해 주셨을 때이다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 7장1)
et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est.
물이 제단 둘레로 넘쳐흐르고 도랑에도 가득 찼다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 18장35)
et ait: " Haec dicit Dominus: Facite in torrente hoc fossas et fossas.
그리하여 엘리사가 말하였다. “주님께서 이렇게 말씀하십니다. ‘말라 버린 이 시내에 웅덩이를 많이 파라. (불가타 성경, 열왕기 하권, 3장16)
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Nephthali, in plateis eorum undique
므나쎄와 에프라임과 시메온, 납탈리에 이르기까지 성읍들의 광장에서, (불가타 성경, 역대기 하권, 34장6)
Tunc praecepit servis suis, ut replerent fossam priusquam lucesceret.
그러고 나서 라구엘은 하인들에게 동이 트기 전에 무덤을 메우라고 분부하였다. (불가타 성경, 토빗기, 8장18)
Undique terrent eum formidines et involvunt pedes eius.
공포가 사방에서 그를 덮치고 걸음마다 그를 뒤쫓는다네. (불가타 성경, 욥기, 18장11)
Destruxit me undique, et pereo, et evellit quasi arborem spem meam.
사방에서 나를 때려 부수시니 나는 죽어 가네. 그분께서 나의 희망을 나무처럼 뽑아 버리셨다네. (불가타 성경, 욥기, 19장10)
Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis.
여호수아는 전쟁에서 다른 민족을 쳐 내려가 산비탈에서 적군들을 무찔렀다. 그리하여 이민족들은 그의 무장을 보면서 자신들이 주님을 거슬러 싸우고 있다는 사실을 깨닫게 되었다. 참으로 그는 전능하신 분을 충실히 따랐던 것이다. (불가타 성경, 집회서, 46장6)
Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni lactentis.
사무엘은 영원히 잠들 시간이 다가오자 주님과 그분의 기름부음받은이 앞에서 이렇게 증언하였다. "나는 어느 누구에게서도 재물은커녕 신발 한 켤레도 빼앗은 것이 없다." 그래서 어떤 사람도 그를 비난하지 않았다. (불가타 성경, 집회서, 46장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION