라틴어 문장 검색

quis leniter fluctuantibus promicant molles plumulae crescunt et fortes pinnulae, duratur nasus incurvus coguntur ungues adunci, fit bubo Pamphile.
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:5)
Mediocris erat staturae, capillis tamquam pexis et mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius argutias indicabant, superciliis decoris, et naso rectissimo, ore paulo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, umeris vastis et latis, ab ipso capite usque unguium summitates, liniamentorum recta compage, unde viribus valebat et cursu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 22:2)
introduces eam in domum tuam. Quae radet caesariem et circumcidet ungues
너희는 그 여자를 집으로 데리고 들어가서, 그 여자가 머리를 자르고 손톱 발톱을 손질한 다음, (불가타 성경, 신명기, 21장12)
Meribbaal quoque filius Saul descendit in occursum regis; non laverat pedes nec circumcidit ungues nec totonderat barbam vestesque suas non laverat a die, qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis eius in pace.
사울의 아들 므피보셋도 임금을 맞으러 내려왔다. 그는 임금이 떠나간 날부터 무사히 돌아오는 날까지, 발도 씻지 않고 수염도 깎지 않았으며 옷도 빨아 입지 않았다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장25)
Peccatum Iudae scriptum est stilo ferreo, in ungue adamantino exaratum super tabulam cordis eorum et in cornibus ararum eorum,
유다의 죄악이 철필로 기록되었다. 금강석 촉으로 그들의 마음 판에, 그들의 제단 뿔에 새겨졌다. (불가타 성경, 예레미야서, 17장1)
Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est et fenum ut boves comedit, et rore caeli corpus eius infectum est, donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium.
이 말이 곧바로 네부카드네자르에게 이루어졌다. 그는 사람들에게서 쫓겨나 소처럼 풀을 먹고, 몸은 하늘에서 내리는 이슬에 젖었으며, 머리카락은 독수리처럼, 손발톱은 새처럼 자라기까지 하였다. (불가타 성경, 다니엘서, 4장30)
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus his et terribilis nimis, dentes ferrei et ungues eius aerei, comedens et comminuens et reliquias pedibus suis conculcans,
나는 다른 모든 짐승과 달리 몹시 끔찍하게 생겼고, 쇠 이빨과 청동 발톱을 가졌으며, 먹이를 먹고 으스러뜨리며 남은 것은 발로 짓밟는 네 번째 짐승에 관한 진실을 알고 싶었다. (불가타 성경, 다니엘서, 7장19)
Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum illorum semper incurva! ".
그들의 눈은 어두워져 보지 못하고 그들의 등은 늘 굽어 있게 하소서.” (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 11장10)
planta palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장138)
planta palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 27:5)
planta palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 27:5)
Legant in Deuteronomio mulieris captivae radendum caput, supercilia, omnes pilos et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam conjugio (Deut.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:7)
Cui venerabili foeminae aut divina revelatione aut nimia devotione mos inolevit ut, patefacto beati martyris sepulchro quotannis in dominica caena, eius attondendo praecideret capillos et ungues.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:5)
Sicque disposito opere, cum singuli certatim insudant pro virium facultate, sanctus martyr eos ligat in ipso suo conamine, ut nec pedem loco possent movere nec arreptum officium deserere, sed alius cum sua scala penderet sullimis in aere, alius palam incurvus fossor fieret, qui ad id operis furtivus venisset.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:8)
Facilius enim posses de individuo adamante ungue praecidere quam humano ingenio quidquam ex reposito mulieris peculio de ipsius voluntate praesumere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION