라틴어 문장 검색

Domus autem cum aedificaretur, lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est; et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo, cum aedificaretur.
집은 채석장에서 다듬은 돌로 지었다. 그래서 그것을 지을 때에, 망치나 정이나 그 어떤 쇠 연장 소리도 그 집에서는 들리지 않았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 6장7)
[0466C] Hunc dolor, hunc risus, jocus hunc, moeror tenet illum, Hic gemit, hic ridet, dolet hic, dum dedolet ille.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:18)
(scilicet ergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque ita opera cuiusque artis permutanda, si uellem calumniis uestris uitare, ut faber mihi piscem euerreret, ut piscator mutuo lignum dedolaret.
(아풀레이우스, 변명 27:4)
"Sic aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:102)
Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contribam ungulas, verum fustium quoque crebris ictibus prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris insideret dolor;
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:4)
At vero adulter, I bellissimus ille pusio, inclinatam dolio pronam uxorem fabri superincurvatus secure dedolabat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:16)
27. Etiam frigora acria et intensa inducunt sensum quendam ustionis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 65:1)
Ostenditur etiam in hoc, quod omnis ustio transigatur per minutos poros corporis quod uritur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:1)
adeo ut ustio subruat et penetret et fodicet et stimulet, perinde ac si essent infinitae cuspides acus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:2)
Etenim quum sint plura genera doloris in animalibus, et tanquam varii illius characteres (veluti alius est dolor ustionis, alius frigoris intensi, alius puncturae, alius compressionis, alius extensionis, et similium), certissimum est omnia illa, quoad motum, inesse corporibus inanimatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:14)
Omnes autem eiusmodi dolores, ubi inveteraverunt, vix citra ustionem finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 30장5)
Post ustionem putris ulceris superponenda sunt, quae crustas a vivo resolvant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장337)
Si id non fit medicamentum malo vincitur, utique ad ustionem properandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장25)
Si levatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장57)
Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION