라틴어 문장 검색

nouam autem excitauit aedem in Capitolio Custodi Ioui et forum quod nunc Neruae uocatur, item Flauiae templum gentis et stadium et odium et naumachiam, e cuius postea lapide maximus circus deustis utrimque lateribus extructus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 5장 1:3)
tra- mites autem sunt convalles, quae de lateribus utrimque perviae limitant montes, quae solent etiam saltus nuncupari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1084)
densis hunc frondibus atrum urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:17)
Est curvo anfractu valles, adcommoda fraudi armorumque dolis, quam densis frondibus atrum urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 19:1)
sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut nec animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 352:1)
cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장31)
cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:3)
Cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento, qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 6:3)
Quibus autem mos est scrobibus deponere, fere per tres longitudinis, perque duos pedes in altitudinem cavato solo, quantum latitudo ferramenti patitur, malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt, et adversis scrobium frontibus curvatos erigunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 2:1)
sedit et gravior ratis utrimque Lethen latere titubanti bibit.
(세네카, Hercules Furens 12:13)
quarum mihi citus et facilis ascensus et inter utrimque terrentis latera praerupti cavatis in callem nivibus itinera mollita.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 2:4)
perque tenuiorem partem insertus eo latere artetur quo est plenior, et utrimque contingat fissuram.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 9:4)
nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod defensores adgredientis ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 647:2)
At si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas sed minores habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장8)
At si in alterutrum latus, oculis id expositum est, paresque utrimque easdem notas sed minores habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION