라틴어 문장 검색

in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis, quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:21)
[Inter Cyaneas, Ephyraea cacumina, cautes qua super Idalium levat Orithyion in aethram exesi sale montis apex, ubi forte vagantem dum fugit et fixit trepidus Symplegada Tiphys, atque recurrentem ructatum ad rauca Maleam,] exit in Isthmiacum pelagus claudentibus alis saxorum de rupe sinus, quo saepe recessu sic tamquam toto coeat de lumine caeli, artatur collecta dies tremulasque per undas insequitur secreta vadi, transmittitur alto perfusus splendore latex, mirumque relatu, lympha bibit solem tenuique inserta fluento perforat arenti radio lux sicca liquorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 1)
Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc;
바로 그 밤에 야곱은 일어나, 두 아내와 두 여종과 열한 아들을 데리고 야뽁 건널목을 건넜다. (불가타 성경, 창세기, 32장23)
Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est.
사람들은 요르단 쪽으로 건널목까지 그들의 뒤를 쫓아갔다. 그들을 뒤쫓는 자들이 나가자마자 성문이 닫혔다. (불가타 성경, 여호수아기, 2장7)
Qui dixit ad eos: " Sequimini me; tradidit enim Dominus inimicos vestros Moabitas in manus vestras ". Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis, quae transmittunt in Moab, et non dimiserunt transire quemquam,
그때에 에훗이 그들에게 말하였다. “내 뒤를 따라오십시오. 주님께서 여러분의 원수 모압을 여러분의 손에 넘겨주셨습니다.” 그들은 에훗을 따라 내려가서 모압으로 가는 요르단 건널목들을 점령하고서는, 한 사람도 건너지 못하게 하였다. (불가타 성경, 판관기, 3장28)
Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: " Obsecro, ut me transire permittatis ", dicebant ei Galaaditae: " Numquid Ephrathaeus es? ". Quo dicente: " Non sum ",
그리고 길앗인들은 에프라임으로 가는 요르단 건널목들을 점령하였다. 도망가는 에프라임인들이 “강을 건너게 해 주시오.” 하면, 길앗 사람들은 그에게 “너는 에프라임인이냐?” 하고 물었다. 그가 “아니요.” 하고 대답하면, (불가타 성경, 판관기, 12장5)
Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum.
사울은 온 이스라엘에서 가려 뽑은 삼천 명을 이끌고, 다윗과 그 부하들을 찾아 ‘들염소 바위’ 쪽으로 갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 24장3)
Ecce ego morabor ad vada deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi ".
그대들이 나에게 소식을 보낼 때까지, 나는 광야의 길목에서 기다리겠으니 그리 아시오.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 15장28)
nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes: "Ne moreris nocte hac ad vada deserti, sed absque dilatione transgredere, ne absorbeatur rex et omnis populus, qui cum eo est" ".
그러니 이제 서둘러 다윗 임금님께 사람을 보내어, ‘오늘 밤 광야의 길목에 묵지 마시고 반드시 그곳을 건너가셔야 합니다. 그러지 않으시면 임금님께서는 물론 임금님과 함께 있는 온 백성이 전멸할 것입니다.’ 하고 전해 주십시오.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 17장16)
et transierant vada, ut traducerent domum regis et facerent iuxta placitum eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum transiturus esset Iordanem,
그들은 임금의 집안 사람들을 건너게 하고 임금에게 잘 보이려고 건널목을 건너왔다. 임금이 요르단을 건너려고 할 때에, 게라의 아들 시므이가 임금 앞에 엎드렸다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장19)
Deus meus, rupes mea, in quam confugiam, scutum meum et cornu salutis meae! Munimentum meum et refugium meum. Salvator meus, de violentia liberabis me.
저의 하느님, 이 몸 피신하는 저의 바위 저의 방패, 제 구원의 뿔, 저의 성채 저의 피난처, 저를 구원하시는 분. 당신께서는 저를 폭력에서 구원하셨습니다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장3)
Quoniam quis est Deus praeter Dominum? Et quae rupes praeter Deum nostrum?
정녕 주님 말고 그 누가 하느님이며 우리 하느님 말고 그 누가 반석이 되어 주겠는가? (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장32)
Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
제 분에 못 이겨 자신을 짓찢는 자네 때문에 땅은 황폐하게 되고 바위는 제자리에서 밀려나야 한단 말인가? (불가타 성경, 욥기, 18장4)
Imbre montium rigantur et non habentes refugium adhaerent rupibus.
산의 폭우로 흠뻑 젖은 채 피할 데 없어 바위에 매달리네. (불가타 성경, 욥기, 24장8)
Inclina ad me aurem tuam accelera, ut eruas me Esto mihi in rupem praesidi et in domum munitam, ut salvum me facias.
제게 당신의 귀를 기울이시고 어서 저를 구하소서. 이 몸 보호할 반석 되시고 저를 구원할 성채 되소서. (불가타 성경, 시편, 31장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION