라틴어 문장 검색

Itaque cum errant et vagantur nulla via certa, sed ex occursu rerum tantum consilium capiunt, circumferuntur ad multa, sed parum promovent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:5)
quae mare compescant causae, quid temperet annum,stellae sponte sua iussaene uagentur et errent,quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,quid uelit et possit rerum concordia discors,Empedocles an Stertinium deliret acumen?
(호라티우스의 첫번째 편지, 127)
' 'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:3)
eo fit ut errem et vager latius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:6)
quae mare compescant causae, quid temperet annum, stellae sponte sua iussaene vagentur et errent, quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, quid velit et possit rerum concordia discors, Empedocles an Stertinium deliret acumen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 127)
errabat vagabatur, ut mille meae Siculis errant in montibus agnae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4511)
errantes hederas p. c. b. t. passim vagantes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 191)
Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim ".
하느님께서 내게 아버지 집을 떠나 떠돌아다니게 하셨을 때, 나는 그 여자에게 말하기를, ‘당신에게 당부하는데, 우리가 어느 곳으로 가든지 내가 당신의 오라비라고 말하시오.’ 하였습니다.” (불가타 성경, 창세기, 20장13)
Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.
아브라함은 아침 일찍 일어나 빵과 물 한 가죽 부대를 가져다 하가르에게 주어 어깨에 메게 하고는, 그를 아기와 함께 내보냈다. 길을 나선 하가르는 브에르 세바 광야에서 헤매게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 21장14)
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret.
어떤 사람이 보니 그가 들에서 헤매고 있었다. 그래서 그 사람이 “무엇을 찾고 있느냐?” 하고 묻자, (불가타 성경, 창세기, 37장15)
Dicturusque est pharao super filiis Israel: "Errant in terra, conclusit eos desertum".
그러면 파라오는 이스라엘 자손들이 광야에 갇혀 아직도 이 땅에서 헤매고 있다고 생각할 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 14장3)
Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.
길을 잃고 헤매는 너희 원수의 소나 나귀와 마주칠 경우, 너희는 그것을 임자에게 데려다 주어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 23장4)
" Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir, cuius uxor erraverit maritumque decipiens
“이스라엘 자손들에게 일러라. 그들에게 이렇게 말하여라. ‘어떤 사람의 아내가 빗나가 남편을 배신하고 (불가타 성경, 민수기, 5장12)
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui.
그 예언자나 환몽가는 죽임을 당해야 한다. 그자들은 너희를 이집트 땅에서 이끌어 내시고 너희를 종살이하던 집에서 구해 내신 주 너희 하느님을 배반하라는 말을 하여, 주 너희 하느님께서 너희에게 따라 걸으라고 명령하신 길을 벗어나게 만들었기 때문이다. 이렇게 너희는 너희 가운데에서 악을 치워 버려야 한다. (불가타 성경, 신명기, 13장6)
Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo;
“너희는 동족의 소나 양이 헤매고 있는 것을 보거든, 그것들을 모르는 체하지 말고 반드시 너희 동족에게 데려다 주어야 한다. (불가타 성경, 신명기, 22장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION