라틴어 문장 검색

non murus nec vallum sed armati armatis obstant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 304:2)
ad urbem Scipioni maiore resistitur vi, non quia plus animi victis est sed melius muri quam vallum armatos arcent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 606:2)
Aetoli - iam enim et quae per agros sparsa fuerat receperat se in castra - ut defensuri munimenta circa portas vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 485:1)
et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro vallo constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 279:2)
Haec cum et opere magno vallata et loci natura munita animadverteret confertamque armatorum multitudinem collocatam in vallo videret, lassos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:2)
Igitur castris ad Babylona positis, quo maiore animo capesserent bellum, universas vires in conspectum dedit et circumdato vallo, quod decem milium armatorum multitudinem caperet, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 4:1)
Consul ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum proferri iussit et procul hoste instruxit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 453:2)
tum, quicumque aetate militari essent, armati cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 293:1)
Postquam vallum introiit, portas stationibus firmant, globos armatorum certis castrorum locis opperiri iubent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장1)
et, quod multitudo suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo appropinquasset hostis, erumperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 253:2)
et pro se quisque, non haec Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam vallum nec fossae arcerent memorantes, caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 199:1)
sed circumduxit per viam deserti, quae est iuxta mare Rubrum. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Aegypti.
그래서 하느님께서는 백성을 갈대 바다에 이르는 광야 길로 돌아가게 하셨다. 이스라엘 자손들은 전열을 갖추고 이집트 땅에서 올라갔다. (불가타 성경, 탈출기, 13장18)
Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum.
이것은 인구 조사를 받은 스무 살 이상의 남자 육십만 삼천오백오십 명이 모두 머릿수대로 저마다 한 베카, 곧 성소 세켈로 반 세켈씩을 낸 셈이다. (불가타 성경, 탈출기, 38장26)
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias.
그런 다음에 저희는 이스라엘 자손들을 그들이 살 곳으로 데려갈 때까지, 무장을 갖추고 그들 앞에 선발대로 서겠습니다. 그동안에 저희의 어린것들은 이 땅의 주민들을 피하여 요새 성읍들 안에서 머무를 수 있을 것입니다. (불가타 성경, 민수기, 32장17)
" Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem.
모세는 그들에게 말하였다. “가드의 자손들과 르우벤의 자손들이 주님 앞에서 싸우려고 모두 무장을 하여 요르단을 건너가고, 그 땅이 너희 앞에서 점령되면, 길앗 땅을 그들 소유로 주어라. (불가타 성경, 민수기, 32장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION