라틴어 문장 검색

quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur.
너희가 레위인들에게 내줄 성읍의 목초지는 성벽에서 밖으로 사방 천 암마의 땅이다. (불가타 성경, 민수기, 35장4)
Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel;
그에게는 아들 서른 명과 딸 서른 명이 있었는데, 딸들도 일가 밖으로 시집보내고 며느리들도 일가 밖에서 데려왔다. 그는 일곱 해 동안 이스라엘의 판관으로 일하였다. (불가타 성경, 판관기, 12장9)
Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non ingrederentur trabes in muros templi.
곁채의 아래층은 너비가 다섯 암마이고 가운데 층은 너비가 여섯 암마이며, 삼 층은 너비가 일곱 암마였다. 그리고 집 둘레에 바깥쪽으로 턱을 만들어 곁채의 들보가 그 집 벽에 박히지 않게 하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 6장6)
Et pro ingressu Dabir fecit valvas de lignis oleastri postesque cum marginibus quinque.
안쪽 성소로 드는 입구의 문은 올리브 나무로 만들었는데, 상인방과 문설주가 오각형을 이루었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 6장31)
Et in duabus valvis de lignis oleastri scalpsit cherubim et palmas et calices apertos florum et vestivit ea auro operiens tam cherubim quam palmas et cetera auro.
두 올리브 나무 문에는 커룹과 야자나무와 활짝 핀 꽃을 새겨 넣고, 그 위에 금을 입혔다. 커룹에도, 야자나무에도 금을 칠하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 6장32)
In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et postes, quos ipse inauraverat, et dedit aurum regi Assyriorum.
유다 임금 히즈키야가 주님의 집 문짝들과 문설주에 입혔던 금을 벗겨, 아시리아 임금에게 내준 것도 그때이다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장16)
De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices.
이츠하르 가문에서는 크난야가 아들들과 함께 관리이자 판관으로서 이스라엘의 일반 행정을 맡았다. (불가타 성경, 역대기 상권, 26장29)
cultros quoque et phialas et sartagines et turibula ex auro purissimo. Et ostia templi interiora in sancta sanctorum et ostia templi forinsecus aurea.
순도 높은 금 불똥 가위와 쟁반과 향 접시와 불똥 접시였다. 그리고 하느님의 집 입구 지성소의 안쪽 문과 그 집의 본관 문도 금으로 만들었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 4장22)
Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus.
임금은 분부를 내려, 궤를 하나 만들어서 주님의 집 문 밖에 두게 하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 24장8)
Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas.
히즈키야는 임금이 되던 첫해 첫째 달에, 주님의 집 문들을 열고 보수하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 29장3)
Aedificavit quoque agens industrie omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit iacula plurima et clipeos.
히즈키야는 용기를 내어 허물어진 성벽들을 모두 쌓고 탑들을 높였으며, 성 밖에 또 다른 성벽을 쌓았다. 그는 다윗 성 안에 있는 밀로 궁을 보수하고 표창과 작은 방패도 넉넉하게 만들었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 32장5)
Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis; contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrim Meah et turrim Hananeel.
대사제 엘야십이 형제 사제들과 함께 나서서 ‘양 문’을 세워 봉헌하였다. 또 문짝들을 달고, ‘백인 탑’까지, 그리고 ‘하난엘 탑’까지 이르는 구간을 봉헌하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 3장1)
Portam autem Piscium aedificaverunt filii Asnaa; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes.
‘물고기 문’은 스나아의 자손들이 세웠다. 그들은 문틀을 짜고 문짝과 빗장둔테와 빗장을 만들어 달았다. (불가타 성경, 느헤미야기, 3장3)
Et portam Veterem restauraverunt Ioiada filius Phasea et Mosollam filius Besodia; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes.
‘옛 문’은 파세아의 아들 요야다와 브소드야의 아들 므술람이 손질하였다. 그들은 문틀을 짜고 문짝과 빗장둔테와 빗장을 만들어 달았다. (불가타 성경, 느헤미야기, 3장6)
Portam Vallis restauravit Hanun et habitatores Zanoa; ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii.
‘계곡 문’은 하눈과 자노아 주민들이 손질하였다. 그들은 성문을 만들고 문짝과 빗장둔테와 빗장을 만들어 달았다. 또 ‘거름 문’까지 성벽 천 암마를 손질하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 3장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION