라틴어 문장 검색

Dixitque rex ad Semei: " Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo; reddit Dominus malitiam tuam in caput tuum.
임금이 계속해서 시므이에게 말하였다. “네가 내 아버지 다윗에게 한 온갖 못된 짓을 너 자신이 마음속으로 잘 알고 있을 것이다. 주님께서 네가 저지른 악을 네 머리 위로 돌아가게 하실 것이다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 2장44)
Ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
지금도 나의 증인은 하늘에 계시네. 나의 보증인은 저 높은 곳에 계시네. (불가타 성경, 욥기, 16장19)
Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit.
남의 여자와 간통하는 자는 지각없는 자 자신을 망치려는 자만 그런 짓을 한다. (불가타 성경, 잠언, 6장32)
et video inter parvulos; considero inter filios vecordem iuvenem,
어수룩한 자들 속에서 누군가를 보게 되었다. 청년들 속에서 지각없는 젊은이 하나를 지켜보게 되었다. (불가타 성경, 잠언, 7장7)
" Si quis est parvulus, veniat ad me ". Et vecordi locuta est:
“어리석은 이는 누구나 이리로 들어와라!” 지각없는 이에게 지혜가 말한다. (불가타 성경, 잠언, 9장4)
" Qui est parvulus, declinet ad me ". Et vecordi locuta est:
“어리석은 이는 누구나 이리로 들어와라!” 지각없는 이에게 우둔함이 말한다. (불가타 성경, 잠언, 9장16)
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est.
제 땅을 가꾸는 이는 양식이 넉넉하지만 헛것을 뒤쫓는 자는 지각이 없다. (불가타 성경, 잠언, 12장11)
" Quia stultus populus meus: me non cognoverunt; filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt ".
과연 내 백성이 어리석어서 나를 알지 못한다. 그들이 미련한 자녀들이라 이해하지 못한다. 악을 저지르는 데는 약삭빠르면서도 선을 행할 줄은 모른다. (불가타 성경, 예레미야서, 4장22)
et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit.
아내의 동의 아래, 판 값의 일부를 떼어 놓고 나머지만 가져다가 사도들의 발 앞에 놓았다. (불가타 성경, 사도행전, 5장2)
nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est!
나는 잘못한 것이 없음을 압니다. 그렇다고 내가 무죄 선고를 받았다는 말은 아닙니다. 나를 심판하시는 분은 주님이십니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 4장4)
Sic ipsa mysteria figurarum cuniculis operiuntur, ne vel his adeptis nudum rerum talium natura se praebeat, sed summatibus tantum viris sapientia interprete, sui arcani consciis, contenti sint reliqui ad venerationem figuris defendentibus a vilitate secretum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:13)
Sed ex hoc praecipue bona esse convincitur quia in malum superbiae conscium sui trahit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:12)
Praeterea, quod asserui spem quamvis ingeniose largitam mihi sufficere ad causam mortis declinandam, non istud enarravi quasi vestrae volens gloriosae famae detrahere, vel quod ullius contra vos sim fraudis maculae conscius, sed ut vobis aperta ratione monstrarem quanta vobis affectione adnector, quantumque carum haberem vestrum ad plenum mihi tributum amorem, ut mei vobis amoris nota immensitate sic saltem vestrum facilius animum inclinetis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 4:9)
Jam coeli faciem tempestatesque futuras Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:11)
Tu mixta rerum semina conscius, Molemque cernis dissociabilem, Terramque concretam, et latentem Oceanum gremio capaci:
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION