라틴어 문장 검색

Superest tamen λιτούργιον non leve, Hostilius Firminus legatus Mari Prisci, qui permixtus causae graviter vehementerque vexatus est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 23:2)
Deinde amplificandi causa de conservandis legibus, de periculo publicarum rerum atque privatarum cum aliis locis tum in perorando maxime graviter erit vehementerque dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 4:5)
ferebat graviter et vehementer mecum querebatur orabatque ut ad te quam diligentissime scriberem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 5:2)
Igitur tam grandi casu et infortunio bis et ter Christianis fratribus et eorum civitatibus disturbatis, subito fama per omnia volitans auribus regis Baldewini in regione et civitate Tabariae graviter insonuit, quae vehementer eum de omnibus quae [0662B] acciderant commovit, eo quod dimissis sociis et copiis, urbibus et locis Sarracenorum pepercisset, et quoniam sic eum in fraude praedictae pecuniae circumvenire praesumpsissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 30:1)
sed cum audisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 61:3)
postea quam mihi et dictum est et scriptum vehementer consilium vestrum reprehendi, sum graviter commotus, quod illa ipsa spes exigua quae erat videretur esse sublata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 24 2:2)
dicet idem graviter, severe, acriter, vehementer, concitate, copiose, amare, comiter, remisse, subtiliter, blande, leniter, dulciter, breviter, urbane, non ubique similis, sed ubique par sibi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 237:2)
Qui amat enim vehementi quadam servitute ligatur et quasi omnia suo nocitura timet amori, et eius animus pro modica vehementer suspicione gravatur, et cor suum interius graviter iaculatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:2)
ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
카인과 그의 제물은 굽어보지 않으셨다. 그래서 카인은 몹시 화를 내며 얼굴을 떨어뜨렸다. (불가타 성경, 창세기, 4장5)
Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.
물이 불어나면서 땅 위로 가득 차 오르자 방주는 물 위를 떠다니게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 7장18)
Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis".
나는 나와 너 사이에 계약을 세우고, 너를 크게 번성하게 하겠다.” (불가타 성경, 창세기, 17장2)
Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
나는 네가 매우 많은 자손을 낳아, 여러 민족이 되게 하겠다. 너에게서 임금들도 나올 것이다. (불가타 성경, 창세기, 17장6)
Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
이스마엘을 위한 너의 소원도 들어 주겠다. 나는 그에게 복을 내리고, 그가 자식을 많이 낳아 크게 번성하게 하겠다. 그는 열두 족장을 낳고, 나는 그를 큰 민족으로 만들어 줄 것이다. (불가타 성경, 창세기, 17장20)
At illi dixerunt: "Recede illuc". Et rursus: "Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus". Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores.
그러나 그들은 “비켜라!” 하면서 “이자는 나그네살이하려고 이곳에 온 주제에 재판관 행세를 하려 하는구나. 이제 우리가 저자들보다 너를 더 고약하게 다루어야겠다.” 하고는, 그 사람 롯에게 달려들어 밀치고 문을 부수려 하였다. (불가타 성경, 창세기, 19장9)
Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae? ".
제가 오기 전에는 장인어른의 재산이 보잘것없었지만, 지금은 크게 불어났습니다. 제 발길이 닿는 곳마다 주님께서는 장인어른에게 복을 내리셨습니다. 이제는 저도 제 집안을 돌보아야 하지 않겠습니까?” (불가타 성경, 창세기, 30장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION