라틴어 문장 검색

Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.
이 밖에도 붉게 물들인 숫양 가죽으로 천막 덮개를 만들고, 돌고래 가죽으로 그 위에 덧씌울 덮개를 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 36장19)
Extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento pellium delphini et inducent vectes.
그 위에 다홍색 천을 펴고, 돌고래 가죽 덮개로 덮은 다음 채를 꿴다. (불가타 성경, 민수기, 4장8)
Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum,
저는 당신의 천막 안에 길이 머물고 당신의 날개 그늘에 피신하고 싶습니다. 셀라 (불가타 성경, 시편, 61장5)
quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exsultabo.
정녕 당신께서 제게 도움이 되셨으니 당신 날개 그늘 아래서 제가 환호합니다. (불가타 성경, 시편, 63장8)
Reddidit sanctis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem.
거룩한 이들에게 그 노고에 맞는 상급을 주고 그들을 놀라운 길로 이끌었다. 낮에는 그들에게 그늘이 되어 주고 밤에는 별빛이 되어 주었다. (불가타 성경, 지혜서, 10장17)
Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et umbris perturbati.
저들은 자기들의 은밀한 죄가 망각의 어두운 휘장에 가리어 들키지 않으리라고 생각하였지만 몹시 겁에 질리고 환영으로 혼란에 빠져 흩어져 갔습니다. (불가타 성경, 지혜서, 17장3)
Quam gloriosus apparuit, cum prospiceret e tabernaculo in egressu domus velamenti!
그가 지성소에서 나와 백성에게 둘러싸였을 때 얼마나 영광스러웠던가! (불가타 성경, 집회서, 50장5)
post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,
둘째 휘장 뒤에는 ‘지성소’라고 하는 성막이 있었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 9장3)
Audi illud Poetae dictum, Est quoddam prodire tenus si non datur ultra.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:24)
' Non enim sub simulantium amare velamento fidelis est recusandus amator, quia satis videtur iniquum aliquem alterius iniquitate gravari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 8:6)
Istae vero, dum se dominas mentiuntur egregias et omni urbanitate praeclaras, pro suo cogunt homines amore languescere et sub falsis velamentis amoris eos Cupidinis sagitta pertactos cunctis gaudent spoliare divitiis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:7)
Caput nec crinis vestimento videbatur indutum, nec pepli velamentum excusabat calvitiem, sed panniculorum infinita pluralitas, quos filiorum pluralis infinitas ei texuerat vestimentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:7)
Siquis enim militarium vel honoratorum aut inter suos, rumore tenus esset insimulatus partes hostiles, iniecto onere catenarum, in modum beluae trahebatur, et inimico urgente vel nullo, quasi sufficiente hoc solo, quod nominatus esset aut delatus aut postulatus, capite vel multatione bonorum, aut insulari solitudine damnabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 3:1)
Post haec Gallus Hierapolim profecturus, ut expeditioni specie tenus adesset, Antiochensi plebi suppliciter obsecranti, ut inediae dispelleret metum, quae per multas difficilisque causas affore iam sperabatur, non ut mos est principibus, quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam statuit, vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae Theophilum prope adstantem, ultima metuenti multitudini dedit, id assidue replicando, quod invito rectore, nullus egere poterit victu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 5:1)
Advenit post multos Scudilo scutariorum tribunus, velamento subagrestis ingenii, persuasionis opifex callidus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION