라틴어 문장 검색

Atque insuper cum tantus sit particularium numerus et quasi exercitus, isque ita sparsus et diffusus, ut intellectum disgreget et confundat, de velitationibus et levibus motibus et transcursibus intellectus non bene sperandum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:1)
Leviculum quiddam est quod olim inaudiveram, neque tamen prorsus contemni volo, sed in observationem aliquam venire.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 3:2)
Velitationes crebrae cum Gallis Indisque, locis sylvestribus circa fines, vigilantiam prudentiamque edocuere, ausorumque magnorum aviditatem genuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.14)
Sperabat, etiam, velitationibus crebris adeo belli periculis assuetas eas reddere, ut, ob patriam pugnando, vulnera minus timerent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.62)
Postquam sese Novo Eboraco Americani receperant, velitatio primam inter Britannorum aciem, nonnullasque copias Americanas, a praefectis Knowlton et Leitch ductas, facta est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.8)
Velitationes paucae inter utrumque exercitum fiebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.17)
Velitationibus nonnullis duos inter exercitus aliquandiu factis, hiems reliqua traducta est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.31)
inaudivi L. Pisonem velle exire legatum ψευδεγγράφωͺ senatus consulto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:3)
quid autem Plancus tam cursim (ita enim inaudiebam) diem et noctem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:2)
inaudito enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:17)
similis in agro Veienti Tuscorum facta strages est, qui urbis iam prope quadringentesimum annum vicinae, oppressae ab hoste invisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent plenique praedae Veios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 484:1)
[credo ego illum iam inaudivisse mi esse thensaurum domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2166)
Equidem me ad velitationem exerceo, nam omnia corusca prae temore fabulor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 652)

SEARCH

MENU NAVIGATION