라틴어 문장 검색

Qui multis et propinquis discursibus in littore juxta pontem praeludentes et sagittas intorquentes, totum post se commovere conati sunt exercitum, ut vires sociorum raptim ex urbe inundantes gravi martyrio aliquos, sicut soliti erant, conturbarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:4)
Nam quid tam meretricium, quam saecularis voluptas quae a fenestra domus suae intrat, oculis prima tentamenta praeludens;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:14)
Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui quidem eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 3:1)
Atque insuper cum tantus sit particularium numerus et quasi exercitus, isque ita sparsus et diffusus, ut intellectum disgreget et confundat, de velitationibus et levibus motibus et transcursibus intellectus non bene sperandum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 245:1)
teque rudem vitae, quamvis diademate necdum cingebare comas, socium sumebat honorum purpureo fotum gremio, parvumque triumphis imbuit et magnis docuit praeludere fatis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:20)
hic ego promissam subolem sperataque mundo pignora praelusi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:173)
Velitationes crebrae cum Gallis Indisque, locis sylvestribus circa fines, vigilantiam prudentiamque edocuere, ausorumque magnorum aviditatem genuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.14)
Sperabat, etiam, velitationibus crebris adeo belli periculis assuetas eas reddere, ut, ob patriam pugnando, vulnera minus timerent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.62)
Postquam sese Novo Eboraco Americani receperant, velitatio primam inter Britannorum aciem, nonnullasque copias Americanas, a praefectis Knowlton et Leitch ductas, facta est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.8)
Velitationes paucae inter utrumque exercitum fiebant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.17)
Velitationibus nonnullis duos inter exercitus aliquandiu factis, hiems reliqua traducta est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.31)
Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies iam intra urbem praeluserat, quasi si experiretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 2:1)
Adfero ad vos, inquit, δίστιχον Platonis, quo ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eadem aetate praeluderet:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 15:2)
sane 'cum canerem reges et proelia' et 'deductum dicere carmen' quidam volunt hoc significasse Vergilium, se quidem altiorem de bellis et re- gibus ante bucolicum carmen elegisse materiam, sed considerata aetatis et ingenii qualitate mutasse consilium et arripuisse opus mollius, qua- tenus vires suas leviora praeludendo ad altiora narranda praepararet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 54)
accipe gestarum monumenta insignia rerum, praelusit quibus historia spectabile signum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1197)

SEARCH

MENU NAVIGATION