라틴어 문장 검색

Iam, ut venalis fuisset, habuit emptorem;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 18:2)
Et puto, si venalis esset, non haberet emptorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 8:7)
Parva res dictu sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Annibal castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus invenit emptorem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 47:1)
"Urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장16)
Sed ille quoque, quamvis victus ac vinctus, vidit urbem, quam venalem et quandoque perituram, si habuisset emptorem, frustra cecinerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 18:1)
] [nunc Priamo nostro si est quis emptor, comptionalem senem vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 944)
Namque ut ea corona signum erat captivorum venalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi servos , quorum nomine emptori venditor nihil praestaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IV 4:2)
vectigal quoque quintae et vicesimae venalium mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus adcrescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장3)
Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens: " Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia? ".
이렇게 하여 이집트 땅과 가나안 땅에서 돈이 떨어지게 되자, 이집트인들이 모두 요셉에게 몰려와 말하였다. “우리에게 양식을 주십시오. 돈이 떨어졌다고 해서 우리가 나리 앞에서 죽을 수야 없지 않습니까?” (불가타 성경, 창세기, 47장15)
computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam.
자기가 판 뒤에 지난 햇수를 헤아려 나머지 값을 산 사람에게 치르고 그 소유지를 되찾는다. (불가타 성경, 레위기, 25장27)
Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad dominum et ad possessorem pristinum.
그러나 되찾을 능력이 생기지 않으면, 그가 판 것은 희년이 될 때까지 그것을 산 사람의 손에 남아 있게 된다. 그러다가 희년에는 그 소유지가 풀려, 그는 그것을 되찾게 된다. (불가타 성경, 레위기, 25장28)
Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam in iobeleo.
한 해가 다 차기까지 되사지 못하면, 성곽이 있는 그 도시의 집은 대대로 아주 그 집을 산 사람의 것이 된다. 그것은 희년이 되어도 풀리지 않는다. (불가타 성경, 레위기, 25장30)
supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata.
이 경우 그는 자기를 산 사람과 함께 제 몸을 판 그해부터 희년까지가 몇 해인지 헤아려, 그 햇수에 따라 가격을 매기는데, 그 집에 머물러야 할 기간을 날품팔이의 날수로 쳐서 계산한다. (불가타 성경, 레위기, 25장50)
si pauci, ponet rationem cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum,
희년까지 남은 햇수가 얼마 되지 않으면, 그 햇수에 따라 계산한 다음 자신을 되사는 값을 치른다. (불가타 성경, 레위기, 25장52)
Et si populi terrae importaverint venalia et omnia cibaria per diem sabbati, ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato; et dimittemus annum septimum et omnem exactionem.
우리는 이 지방 백성들이 안식일에 상품이나 온갖 곡식을 팔려고 가져오더라도, 안식일이나 축일에는 사지 않는다. 우리는 일곱째 해마다 소출과 온갖 종류의 채권을 포기한다.” (불가타 성경, 느헤미야기, 10장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION