라틴어 문장 검색

Utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius, diductus in cogitationes varias, Anastasianas balneas petit, a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse, societate coita nocturna, fide salutis data libenter, admissus constipatione vendibilium militum, cum honore quidem, sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam, post Pertinacis necem licitantem imperii praemia, Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium, infausti dominatus exordia molientem, attenti ad omne compendium defenderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 14:1)
utque pervulgati iuris proferatur lectio vana, septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 18:3)
Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:3)
"Paratum tibi adest ientaculum,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:21)
Triduo denique iumentorum refectis corporibus, quo vendibiliores videremur, ad mercatum producimur magnaque voce praeconis pretia singulis nuntiantis equi atque alii asini opulentis emptoribus praestinantur;
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:3)
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)
dies etiam tertius pari caerimoniarum ritu celebratus, et ientaculum religiosum et teletae legitima consummatio.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:9)
Bimae tamdiu admittenda, dum possit esse vendibilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 8:4)
'Indotata mihi soror est, paupercula mater,et fundus nec uendibilis nec pascere firmus',qui dicit, clamat:
(호라티우스의 첫번째 편지, 1731)
His enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et vendibilem paupertatem populari aurae offerimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:10)
Si sine carne voles ientacula sumere frugi, Haec tibi Vestino de grege massa venit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXI Caseus Vestinus1)
iam vendit pueris ientacula pistor Cristataeque sonant undique lucis aves.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXXIII Adipata2)
) Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:10)
horum aetati prope coniunctus L. Gellius non tam vendibilis orator, quamvis nescires quid ei deesset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 2:1)
Nam populo non erat satis vendibilis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION