라틴어 문장 검색

sed ubi miscuerint manus, inane victis ventorum remorumve subsidium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장5)
Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 20:1)
ego tuorum consiliorum auctor dignitatisque fautor iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, cum me etesiae quasi boni cives relinquentem rem p. prosequi noluerunt austerque adversus maximo flatu me ad tribulis tuos Regium rettulit, atque inde ventis remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum servitute liber unus fui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 4:3)
laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 23:10)
At laetus Mnestheus successuque acrior ipso agmine remorum celeri ventisque vocatis prona petit maria et pelago decurrit aperto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:19)
et simul ventis properante remo
(세네카, Troades 1075:1)
Ita navis cum habuerit impetum aut remorum aut ventorum flatu, pinnae, quae erunt in rotis, tangentes aquam adversam vehementi retrorsus inpulsu coactae versabunt rotas;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장20)
non nos aut levibus componere bracchia remis novimus aut ventos opus exspectare ferentes;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 343:1)
proporat iuventus omnis adductos simul lentare remos, adiuvat ventos manu et valida nisu bracchia alterno movet.
(세네카, 아가멤논 10:9)
Sic deinde locutus colligere arma iubet validisque incumbere remis, obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:9)
antiqui enim velis remisque navigabant, ut validis incumbere remis, obliquat sinus in ventos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1042)
Sed Christianorum naves velis et remis [0630D] ac prosperiore vento clementia Dei praevalentes, valide repressis gentilium viribus, in arido constiterunt, et additis civibus cum ipso rege sibi in adjutorium, urbem ingressi sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:4)
dignam itaque rem Scipio ratus quae, quoniam aliter non posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone, M. Silano Carthagine Nova, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis, ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo maria remis, interdum et leni adiuvante vento, in Africam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 265:1)
Iam vento vela negarat Magnus, et auxilio remorum infanda petebat Litora:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:18)
Sponte tamen properant alii subducere remos, pars munire latus, pars ventis vela negare.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 56:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION