라틴어 문장 검색

Itaque eorum ipsorum, quae aspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 18:3)
Ut venustas et pulchritudo corporis secerni non potest a valetudine, sic hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem est cum virtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 123:4)
Quid ergo mirum, si et ego sapientiam saecularem propter eloquii venustatem, membrorum pulchritudinem, de ancilla atque captiva Israelitam facere cupio?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:9)
Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas, venustatem muliebrem ducere debemus, dignitatem virilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:1)
In pulchritudine praefertur venustas colori, et decorus ac gratiosus oris et corporis motus ipsi venustati.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:2)
cujus in humano genere tanta per experientiam legitur potentialis auctoritas, ut nullus vel nobilitatis sigillo signatus, vel, sapientiae privilegiantis venustate vestitus, vel fortitudinis armatura munitus, vel pulchritudinis chlamide trabeatus, vel aliarum gratiarum praeditus honoribus, se valeat a cupidinariae [0454D] dominationis generalitate excipere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:3)
nec externa magis quam interiora, cor pulmones iecur cetera - quae detracta utilitate quid habent venustatis (quando quidem haec esse in deo propter pulchritudinem voltis)?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 92:5)
Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: "Soror mea est". Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
그런데 그곳 사내들이 자기 아내에 대하여 묻자, 이사악은 “내 누이요.” 하고 대답하였다. 그는 ‘레베카가 예뻐서 이곳 사내들이 레베카 때문에 나를 죽일지도 모르지.’ 하고 생각하였기에, “내 아내요.” 하고 말하기가 두려웠던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 26장7)
devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilavit pharao, et ecce erat somnium!
이 야윈 이삭들이 살지고 여문 그 일곱 이삭을 삼켜 버리는 것이었다. 파라오가 잠에서 깨어 보니 꿈이었다. (불가타 성경, 창세기, 41장7)
quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat ".
이 야윈 이삭들이 그 좋은 일곱 이삭을 삼켜 버렸다. 내가 이것을 요술사들에게 이야기하였지만 아무도 나에게 풀어 주지 못하였다.” (불가타 성경, 창세기, 41장24)
quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse ".
그는 맏이로 난 소, 그에게 영예가 있어라. 그의 뿔은 들소의 뿔. 그 뿔로 민족들을 땅끝까지 모두 들이받으리라. 에프라임의 수만 명이 그러하고 므나쎄의 수천 명이 그러하리라." (불가타 성경, 신명기, 33장17)
Magnificentia et pulchritudo coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius.
엄위와 존귀가 그분 앞에, 권능과 기쁨이 그분 처소에 있네. (불가타 성경, 역대기 상권, 16장27)
Et tradidit in captivitatem virtutem sua et pulchritudinem suam in manus inimici.
당신의 힘을 적에게 사로잡히게 하시고 당신의 영광을 적의 손에 내주셨다. (불가타 성경, 시편, 78장61)
Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius potentia et decor in sanctuario eius.
엄위와 존귀가 그분 앞에, 권능과 영화가 그분 성소에 있네. (불가타 성경, 시편, 96장6)
non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
너는 마음속으로 그런 여자의 아름다움을 탐내지 말고 그 눈짓에 걸려들지 마라. (불가타 성경, 잠언, 6장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION