라틴어 문장 검색

Aliam parabolam proposuit eis dicens: " Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.
예수님께서 또 다른 비유를 들어 그들에게 말씀하셨다. “하늘 나라는 겨자씨와 같다. 어떤 사람이 그것을 가져다가 자기 밭에 뿌렸다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 13장31)
Ille autem dicit illis: " Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: "Transi hinc illuc!", et transibit, et nihil impossibile erit vobis ".(
예수님께서 대답하셨다. “너희의 믿음이 약한 탓이다. 내가 진실로 너희에게 말한다. 너희가 겨자씨 한 알만 한 믿음이라도 있으면, 이 산더러 ‘여기서 저기로 옮겨 가라.’ 하더라도 그대로 옮겨 갈 것이다. 너희가 못할 일은 하나도 없을 것이다.” ( (불가타 성경, 마태오 복음서, 17장20)
Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra;
하느님의 나라는 겨자씨와 같다. 땅에 뿌릴 때에는 세상의 어떤 씨앗보다도 작다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 4장31)
Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius ".
하느님의 나라는 겨자씨와 같다. 어떤 사람이 그것을 가져다가 자기 정원에 심었다. 그랬더니 자라서 나무가 되어 하늘의 새들이 그 가지에 깃들였다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 13장19)
Dixit autem Dominus: " Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: "Eradicare et transplantare in mare", et oboediret vobis.
그러자 주님께서 이르셨다. “너희가 겨자씨 한 알만한 믿음이라도 있으면, 이 돌무화과나무더러 ‘뽑혀서 바다에 심겨라.’ 하더라도, 그것이 너희에게 복종할 것이다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 17장6)
verbenasque verbenae dicuntur virgulta, quae semper virent, iucundi odoris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 651)
Ac linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, torulo capiti circumflexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus numine, praescitorum auctore, caerimoniali scientia supersistit cortinulae sacerdos pensilem anulum librans, aptum ex filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 31:1)
ille enim, quantum scio, enumerat uittas mollis et uerbenas pinguis et tura mascula et licia discolora, praeterea laurum fragilem, limum durabilem, ceram liquabilem, nec minus quae iam in opere serio scripsit:
(아풀레이우스, 변명 28:14)
similiter, si posueris donum aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris.
(아풀레이우스, 변명 52:27)
Exin gaudio delibuti populares thallos, verbenas, corollas ferentes, exosculatis vestigiis deae quae gradibus haerebat argento formata, ad suos discedunt Lares.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:5)
Assimilatur regnum coelorum non glandi aut nuci alicui grandiori, sed grano sinapis, quod inter grana est minimum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 3:5)
si leni, ea, in qua faenum Graecum vel tisana vel malva decocta sit, si reprimendi causa, ex verbenis acris autem est marina aqua vel alia sale adiecto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장27)
brassica magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feniculum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장4)
Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장5)
vinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 31장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION