라틴어 문장 검색

Ne quis forte sacris eruditus litteris abhorreat Hermetis philosophi verba, quibus videlicet ait de Deo Patre, qui secundum fecerit Dominum, hoc est genuerit Filium, cum profecto Deus Filius a Deo Patre, nec factus, nec creatus, sed tantum sit genitus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:6)
Si quis autem me quasi importunum ac violentum expositorem causetur, eo quod minus propria expositione ad fidem nostram verba philosophorum detorqueam, et hoc eis imponam quod nequaquam ipsi senserunt, attendat illam Caiphae prophetiam, quam Spiritus sanctus per eum protulit, longe ad alium sensum eam accommodans quam prolator ipse senserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:1)
" Quinta denique ratione propter philosophi verbum, qui dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 24:16)
Si credidero verbis philosophi, nunquamfamiliaris ero regi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 178:2)
PLUTARCHUS refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de quodam nimis delicato divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, V 2:1)
verbaque Hieroclis philosophi quibus decreta Epicuri insectatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 1:2)
Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVI 1:1)
Verba Musoni philosophi Graeca, digna atque utilia audiri observarique;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, I 1:1)
qualitates igitur appellavi quas ποιότητασ Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum sed philosophorum, atque id in multis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:5)
in oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philosophorum, verba prope poetarum, memoria iuris consultorum, vox tragoedorum, gestus paene summorum actorum est requirendus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 128:1)
Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 1:1)
FAVORINUS philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 2:1)
Sic Agathonis convivium, quia Socrates Phaedros Pausanias et Erysimachos habuit, sic ea coena quam Callias doctissimis dedit, Charmadam dico, Antisthenen et Hermogenen ceterosque his similes, verbum nullum nisi philosophum sensit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 13:3)
Ne glorieris in sapientibus verbis tuis, quiaprout philosophus testatur:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 43:14)
Neque enim de sicariis, veneficis, testamentariis, furibus, peculatoribus hoc loco disserendum est, qui non verbis sunt et disputatione philosophorum, sed vinclis et carcere fatigandi, sed haec consideremus, quae faciunt ii, qui habentur boni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION