라틴어 문장 검색

Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis, si ordine temporum servato, si non interrupte narrabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:5)
Simplex probatur in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat aut rem maxime explanat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 1:4)
AMicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, verbum quiescit usitate e littera correpta dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 2:1)
Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 8:2)
Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 34:1)
Sed singulis perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini invidentia - utendum est enim docendi causa verbo minus usitato, quoniam invidia non in eo qui invidet solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur - , aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio, et si quae sunt de genere eodem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:1)
quorum si neutrum est, opera danda est, ut verbis utamur quam usitatissimis et quam maxime aptis, id est rem declarantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 77:9)
ceteris promiscue poterit uti, continuationem verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis quam usitatissimis, translationibus quam mollissimis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:2)
nova verba fingunt, deserunt usitata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:4)
popularibus enim verbis est agendum et usitatis, cum loquimur de opinione populari, idque eodem modo fecit Panaetius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 46:3)
Postea mihi placuit, eoque sum usus adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem, quibus lectis hoc adsequebar, ut, cum ea, quae legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae nova nostris essent, dum modo essent idonea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 155:1)
quasi vero nesciamus in hoc genere et plenum verbum recte dici et imminutum usitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:2)
et hercule praelectio, quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium existimanda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 91:1)
Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, aut circumscriptione conclusa aut intermissione aut concisione verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:2)
nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod idem declaret, magis usitatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION