라틴어 문장 검색

Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장12)
ita si quos, vir sacrosancte, studiosorum senseris aut quietos aut verecundos aut in obscuro iacentis famae recessu delitescentes, hos eloquii tui claritas artifice confabulatu, dum compellat, et publicat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:6)
At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
셈과 야펫은 겉옷을 집어 둘이서 그것을 어깨에 걸치고 뒷걸음으로 들어가, 아버지의 알몸을 덮어 드렸다. 그들은 얼굴을 돌린 채 아버지의 알몸을 보지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 9장23)
Vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare.
사제는 아마포 옷을 입고, 안에는 맨몸에 아마포 속바지를 입는다. 제단 위에서 번제물이 불에 타고 남은 재는 쳐서 제단 옆에 둔다. (불가타 성경, 레위기, 6장3)
subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis verecunda celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti. Haec enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
그는 거룩한 아마포 저고리를 입고 그 안에는 맨몸 위에 아마포 속바지를 입는다. 그리고 아마포 띠를 매고 아마포 쓰개를 두른다. 이것들은 거룩한 옷이다. 그는 물로 몸을 씻고 나서 이것들을 입는다. (불가타 성경, 레위기, 16장4)
Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina.
나의 가르침은 비처럼 내리고 나의 말은 이슬처럼 맺히리라. 푸른 들에 내리는 가랑비 같고 풀밭에 내리는 소나기 같으리라. (불가타 성경, 신명기, 32장2)
Qui dixit de patre suo et matre sua: "Nescio vos"; et fratres suos ignoravit et filios suos nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt.
그는 자기 아버지와 어머니를 두고 ‘나는 그를 본 적이 없다.’ 하며 자기 형제를 외면하고 자기 아들들을 아는 체하지 않았습니다. 정녕 그는 당신의 말씀을 지키고 당신의 계약을 준수하였습니다. (불가타 성경, 신명기, 33장9)
Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum; scutum est omnium sperantium in se.
하느님의 길은 결백하고 주님의 말씀은 순수하며 그분께서는 당신께 피신하는 모든 이에게 방패가 되신다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장31)
Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum,
그렇지만 나라면 하느님께 호소하고 내 일을 하느님께 맡겨 드리겠네. (불가타 성경, 욥기, 5장8)
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in ventum verba desperati.
자네들은 남의 말을 탓할 생각만 하는가? 절망에 빠진 이의 이야기는 바람에 날려도 좋단 말인가? (불가타 성경, 욥기, 6장26)
Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia?
그분들이야말로 자네를 가르치고 일러 주며 스스로 깨달은 것에서 말씀을 이끌어 내지 않는가? (불가타 성경, 욥기, 8장10)
Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae.
나는 내 생명이 메스꺼워 내 위에 탄식을 쏟아 놓으며 내 영혼의 쓰라림 속에서 토로하리라. (불가타 성경, 욥기, 10장1)
Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
내 이야기에 사람들은 두말하지 않았고 내 말은 그들 위로 방울져 흘렀지. (불가타 성경, 욥기, 29장22)
Extimuerunt nec responderunt ultra; abstuleruntque a se eloquia.
그들은 당황하여 더 이상 대답하지 못하고 말문이 막혀 버렸네. (불가타 성경, 욥기, 32장15)
Audi igitur, Iob, eloquia mea et omnes sermones meos ausculta.
그렇지만 이제 욥이시여, 제 말을 들으십시오. 제가 하는 모든 이야기에 귀를 기울이십시오. (불가타 성경, 욥기, 33장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION