라틴어 문장 검색

Solae Minyeides intus intempestiva turbantes festa Minerva aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant, aut haerent telae famulasque laboribus urgent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:11)
"nuntius at postquam ductorem perculit, Hunos iam prope contemptum propriis in sedibus hostem exspectare Getas, versat vagus omnia secum consilia et mentem curarum fluctibus urget."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 140)
urget enim dominus mentem non lenis et acrissubiectat lasso stimulos versatque negantem.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장55)
urget enim dominus mentem non lenis et acris subiectat lasso stimulos versatque negantem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:7)
Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante, Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus, urgente genuino vigore, pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset fortuna flatu tandem secundo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 1:1)
nocte brevem si forte indulsit cura soporem, et toto versata toro iam membra quiescunt, continuo templum et violati numinis aras et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, te videt in somnis;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII86)
Cornelius quidam sacerdos, et nobilis et sacerdotii religionibus venerandus et castitate vitae sanctus, repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari, ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela volantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, vulnera, proinde ut si ipse in proelio versaretur, coram videre sese vociferatus est ac postea subito exclamavit Caesarem vicisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 3:1)
Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes: " Omnes moriemur ".
이집트인들은 “우리가 모두 죽게 되었구나.” 하면서, 이스라엘 백성에게 자기네 땅에서 어서 떠나가라고 재촉하였다. (불가타 성경, 탈출기, 12장33)
Cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum urgeret, defecit anima eius et ad mortem usque lassata est.
이런 말로 들릴라가 날마다 들볶고 조르는 바람에, 삼손은 지겨워서 죽을 지경이 되었다. (불가타 성경, 판관기, 16장16)
Dixit autem David ad Achimelech: " Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat ".
다윗이 아히멜렉에게 물었다. “지금 혹시 사제님께 창이나 칼이 없으신지요? 임금님께서 맡기신 일이 너무 급해서 칼은 물론 다른 무기도 가져오지 못했습니다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 21장9)
Dixitque ei Abner: " Vade ad dextram sive ad sinistram et apprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius ". Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
그러자 아브네르가 그에게 말하였다. “오른쪽이나 왼쪽으로 몸을 돌려 젊은이나 하나 잡고 그를 털어 가라.” 그러나 아사엘은 물러서지 않고 그의 뒤를 쫓았다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 2장21)
Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum.
그는 자기가 믿던 천막에서 뽑혀 공포의 임금에게 끌려가네. (불가타 성경, 욥기, 18장14)
Dominus opem feret illi super lectum doloris eius universum stratum eius versabis in infirmitate eius.
주님께서 그를 병상에서 받쳐 주시고 그가 아플 때 모든 고통을 없애시리라. (불가타 성경, 시편, 41장4)
Non me demergat fluctus aquarum neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum.
물살이 저를 짓치지 못하고 깊은 물이 저를 집어삼키지 못하며 심연이 저를 삼켜 그 입을 다물지 못하게 하소서. (불가타 성경, 시편, 69장16)
Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum.
밤낮으로 일하는 목수와 대목도 모두 마찬가지다. 다양한 기술을 선보이는 데에 여념이 없는 인장을 새기는 사람들도 마찬가지다. 그들은 도형을 똑같이 새기는 일에 전념하고 마무리하는 일에 잠을 잊는다. (불가타 성경, 집회서, 38장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION