라틴어 문장 검색

Quamvis ergo, ut poetae testati sunt plerique homines talibus Veneris terminis sint abusi ad litteram, narratio tamen illa vel deos esse, vel ipsos in Veneris gymnasiis latuisse, mentitur, et in nimiae falsitatis vesperascit occasum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:13)
Aprilis admirandae acies apparuerunt vesperascente die in caelo, in modum domus rotundae totum caeli ambitum circumducentes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 57:5)
nos super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius Annaliun quinto cladem illam pugnae Cannensis vastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas Sextiles.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 6:1)
PHILOSOPHUS TAURUS accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei ubi iam vesperaverat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 2:1)
iuvit hostium aviditas, omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones vesperascente die in aperta et solida.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장11)
Sextilis principium incendii huius ortum, et quo Senones captam urbem inflammaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장5)
Tum ad Thraseam in hortis agentem quaestor consulis missus vesperascente iam die.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 34장1)
vesperascente die sitim haustu gelidae aquae sedavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장5)
illi igitur duodecim, quorum dux erat Pelopidas, [cum] Athenis interdiu [exissent], ut vesperascente caelo Thebas possent pervenire, cum canibus venaticis exierunt, retia ferentes, vestitu agresti, quo minore suspicione facerent iter.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:1)
in cuius ordinatione Sextilem mensem e suo cognomine nuncupauit magis quam Septembrem quo erat natus, quod hoc sibi et primus consulatus et insignes uictoriae optigissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 2:2)
Sextilis die quarto, pulveris nitrati apud colonos, et provinciarum quatuor inter Novanglos armamentaria publica, copia omnis fere absumpta fuerat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.60)
Sub Ducis Howe ad insulam Staten adventum, exercitus Americanus ex decem hominum millibus constabat, et, supplementis variis quotidie adventantibus, ante Sextilis finem, ad viginti septem hominum millia perbrevi accrevit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.27)
Sub Sextilis finem, De Grasse, comes Gallicus, qui classi Ludovici decimi sexti praepositus fuerat, cum triginta navibus longis, in conspectum venit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.43)
Faedus, itaque, die septimo Sextilis, anno Christi millesimo septingentesimo et nonagesimo, ista cum gente Indorum, Eboraci Novi, ictum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.28)
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,Sextilem totum mendax desideror.
(호라티우스의 첫번째 편지, 071)

SEARCH

MENU NAVIGATION