라틴어 문장 검색

Hoc si operarum penuria facere prohibebit in malleolo, quem et ipsum pampinare censemus, at certe in ordinariis vitibus utique obtinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si propaginibus futuris prospiciemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 3:1)
Idem tamen sarmentum, quod in materiam summittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 4:2)
In malleolo similis ratio est pampinandi et in longitudinem eliciendi materiam, si eo velimus anniculo uti, quod ego saepe feci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 3:1)
nam saepius pampinandus est, cum germinat, frequentiusque detrahendae suboles quae a lateribus radicibusque prorepunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:1)
Pampinandum non aliter est quam in novella viviradice;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 12:1)
Atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam summittitur, crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem ramorum potius quam in lati- tudinem evocetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:3)
Pampinandi autem modus is erit, ut opacis locis humidisque et frigidis aestate vitis nudetur, foliaque palmitibus detrahantur,ut maturitatem fructus capere possit, et ne situ putrescat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 14:1)
aliis placet parcius pampinari, ut et vitis non in totum supervacuis frondibus oneretur, et tamen fructum vestire aut protegere possit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:3)
Danda est opera, ut dum teneros ramulos habent, veluti pampinentur, et ad unum stilum primo anno semina redigantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 21:3)
Ee, Ff, Gg, spatia aequalia perbrevia per quae puncta illa motu reciproco singulis vibrationibus eunt & redeunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 43:5)
Per hujus circumferentiam totam cum partibus suis exponatur tempus totum vibrationis unius cum ipsius partibus proportionalibus;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 43:10)
Hac lege punctum quodvis E eundo ab E per [epsilon] ad e, & inde redeundo per [epsilon] ad E iisdem accelerationis ac retardationis gradibus, vibrationes singulas peraget cum oscillante Pendulo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 43:12)
& propterea vis acceleratrix lineolae Physicae [epsilon][gamma] est ut ipsius distantia a Medio vibrationis loco [Omega].
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 46:5)
Hinc patet quod numerus pulsuum propagatorum idem sit cum numero vibrationum corporis tremuli, neque multiplicatur in eorum progressu.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 47:2)
Nam stantibus quae in Propositione superiore constructa sunt, si linea quaevis Physica, EF singulis vibrationibus describendo spatium PS, urgeatur in extremis itus & reditus cujusque locis P & S, a vi Elastica quae ipsius ponderi aequetur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION