라틴어 문장 검색

irruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iudae et regnavit pro eo.
지므리가 들어와 그를 쳐 죽이고, 유다 임금 아사 제이십칠년에 그 뒤를 이어 임금이 되었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 16장10)
Anno vicesimo septimo Asa regis Iudae regnavit Zamri septem diebus in Thersa. Porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.
유다 임금 아사 제이십칠년에 지므리가 임금이 되어, 티르차에서 이레 동안 다스렸다. 그 무렵에 이스라엘 군대는 필리스티아인들에게 속한 기브톤을 치려고 진을 치고 있었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 16장15)
Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae.
이스라엘 임금 예로보암 제이십칠년에 유다 임금 아마츠야의 아들 아자르야가 임금이 되었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 15장1)
Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra.
둘째 달 스무이렛날에 땅이 다 말랐다. (불가타 성경, 창세기, 8장14)
Et factum est in vicesimo et septimo anno, in primo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:
제이십칠년 첫째 달 초하룻날에 주님의 말씀이 나에게 내렸다. (불가타 성경, 에제키엘서, 29장17)
Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populum ad tabernacula sua, laetantem atque gaudentem super bono, quod fecerat Dominus Davidi et Salomoni et Israeli populo suo.
일곱째 달 스무사흗날에 솔로몬은 백성을 자기들 천막으로 돌려보냈다. 그들은 주님께서 다윗과 솔로몬과 당신 백성 이스라엘에게 베푸신 은혜에 기뻐하며 흐뭇한 마음으로 돌아갔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 7장10)
Factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioachin regis Iudae, mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno, quo regnare coeperat, caput Ioachin regis Iudae de carcere.
유다 임금 여호야킨의 유배살이 제삼십칠년 열두째 달 스무이렛날이었다. 바빌론 임금 에윌 므로닥은 자기가 임금이 된 그해에, 유다 임금 여호야킨을 감옥에서 풀어 주었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 25장27)
Et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachin regis Iudae, duodecimo mense vicesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iudae; et eduxit eum de domo carceris.
유다 임금 여호야킨의 유배살이 제삼십칠년 열두째 달 스무닷샛날이었다. 바빌론 임금 에윌 므로닥은 자기가 왕위에 오른 바로 그해에, 유다 임금 여호야킨을 용서하고 감옥에서 풀어 주었다. (불가타 성경, 예레미야서, 52장31)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXV, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo septimo, supra memoratus saepe exercitus Hreopedune deserens, in duas se divisit turmas:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 47 50:1)
Inter praerogativas instantiarum, ponemus loco vicesimo septimo atque ultimo Instantias Magicas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:1)
ejusdemque mensis die vigesimo septimo, prima luce, praelium, ab Hessianis, copiis Germanicis conductitiis, commissum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.49)
Cum hanc iam epistulam complicarem, tabellarii a vobis venerunt a. d. xi K. septimo vicesimo die.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 3:1)
Tunc ergo sedit arca, hoc est, in mense septimo, septima et vigesima mensis super montem quadrati.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:22)
Est etiam illa non perfunctoria consideratio, quod sexcentesimo anno Noe, mense secundo, vigesima et septima mensis fit diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:1)
Sic enim scriptum est, sexcentesimo anno secundum Hebraicam veritatem, mense vero primo, septima et vigesima die mensis coepisse diluvium:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION