라틴어 문장 검색

Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.
옛날 이스라엘에는 구원하거나 교환할 때, 무슨 일이든 확정 짓기 위하여 자기 신을 벗어서 상대편에게 주는 관습이 있었는데, 이것이 이스라엘에서는 증거로 통하였다. (불가타 성경, 룻기, 4장7)
Cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit in Viennensi Massiliam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 7:2)
Regebantur autem Galliae omnes, iam inde uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori, potestate in partes divisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 6:1)
Viennensis civitatum decore multarum, e quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 14:3)
Unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos, longeque progressus, Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem, et emensus spatia flexuosa, Ararim quem Sauconnam appellant, inter Germaniam primam fluentem et Sequanos, suum in nomen assciscit, qui locus exordium est Galliarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 17:1)
huic infantulae quod leges necessariam patris suc- cessionem deferrent, sustinebat aegerrime, inhiansque toto filiae patrimonio imminebat et capiti.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:2)
Quia scilicet in auro, ingressus aquae separationis est clemens et subtiliter insinuans, et cessio partium auri facilis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 247:4)
Eae indicant praedominantiam et cessionem virtutum ad invicem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 441:3)
non tam ex vi excitantis quam ex praedispositione et facili cessione excitati.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:23)
Veterem inter Lugdunensis Viennensis> discordiam proximum bellum accenderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장1)
multus contra in Viennensis honor:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장4)
igitur Lugdunenses extimulare singulos militum et in eversionem Viennensium impellere, obsessam ab illis coloniam suam, adiutos Vindicis conatus, conscriptas nuper legiones in praesidium Galbae referendo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장6)
His et pluribus in eundem modum perpulerant ut ne legati quidem ac duces partium restingui posse iracun- diam exercitus arbitrarentur, cum haud ignari discriminis sui Viennenses, velamenta et infulas praeferentes, ubi agmen incesserat, arma genua vestigia prensando flexere militum animos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장1)
tum vetustas dignitasque coloniae valuit et verba Fabi salutem incolumitatemque Viennensium commendantis aequis auribus accepta;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장3)
plerique Viennensium honori datum interpretabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION