라틴어 문장 검색

Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum eloquentiae pretium erit, quamdiu reipublicae nostrae aut fortuna steterit, aut memoria durauerit, admirabile posteris uigebit ingenium et uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 8:11)
Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus? Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset ultra oneri domino meo regi?
제 나이 지금 여든인데 좋은 것과 나쁜 것을 구별할 수 있겠습니까? 이 종이 먹고 마시기는 하지만 그 맛을 알 수 있겠습니까? 노래하는 남녀의 목소리를 제대로 들을 수나 있겠습니까? 그러니 이 종이 저의 주군이신 임금님께 또 다른 짐이 되어서야 어찌 되겠습니까? (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장36)
Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: " Estne pax, Iehu? ". At ille respondit: " Quae pax? Adhuc fornicationes Iezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent! ".
요람이 예후를 보고 “예후 장군, 평안하오?” 하고 묻자, 예후가 대답하였다. “당신의 어머니 이제벨이 온갖 음행과 마술을 일삼고 있는데 평안이 다 뭐요?” (불가타 성경, 열왕기 하권, 9장22)
Audivimus enim sapientiam tuam et adinventiones animi tui, et nuntiatum est universae terrae quoniam tu solus bonus in universo regno et potens in prudentia et admirabilis in militia belli.
저희는 주인님께서 가지신 지혜와 주인님의 영이 지니신 수완에 관해서 잘 들었습니다. 그리고 온 나라에서 주인님 홀로 훌륭하시고 식견이 출중하실뿐더러 전술에도 뛰어나시다는 것을 온 세상이 잘 알고 있습니다. (불가타 성경, 유딧기, 11장8)
Domine, Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
주 저희의 주님 온 땅에 당신 이름, 이 얼마나 존엄하십니까! 하늘 위에 당신의 엄위를 세우셨습니다. (불가타 성경, 시편, 8장2)
Domine, Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
주 저희의 주님 온 땅에 당신 이름, 이 얼마나 존엄하십니까! (불가타 성경, 시편, 8장10)
Haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibam in locum tabernaculi admirabili usque ad domum De in voce exsultationis et confessioni multitudinis festa celebrantis.
영광스러우신 분의 초막, 하느님의 집까지 환호와 찬미 소리 드높이 축제의 무리와 함께 행진하던 일들을 되새기며 저의 영혼이 북받쳐 오릅니다. (불가타 성경, 시편, 42장5)
acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero.
재판할 때에는 예리하다고 인정받고 권력자들은 나를 보고 경탄할 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 8장11)
Sol in apparitione annuntians in processu: vas admirabile, opus Excelsi.
동이 틀 때 떠오르는 태양은 놀라운 도구가 되어 지극히 높으신 분의 위업을 선포한다. (불가타 성경, 집회서, 43장2)
Glorificantes Dominum exaltate, quantumcumque potueritis: supervalebit enim adhuc, et admirabilis magnificentia eius.(
이러한 것들보다 큰 일들이 많이 숨겨져 있으니 우리는 그분의 업적 가운데 조금만을 보았을 뿐이다. (불가타 성경, 집회서, 43장32)
Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis.
우리에게 한 아기가 태어났고 우리에게 한 아들이 주어졌습니다. 왕권이 그의 어깨에 놓이고 그의 이름은 놀라운 경륜가, 용맹한 하느님, 영원한 아버지 평화의 군왕이라 불리리이다. (불가타 성경, 이사야서, 9장5)
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
그날에 주님께서 오시어, 당신의 성도들 가운데에서 영광을 받으시고 모든 믿는 이들 가운데에서 칭송을 받으실 것입니다. 여러분도 우리의 증언을 믿었습니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 둘째 서간, 1장10)
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:
그러나 여러분은 “선택된 겨레고 임금의 사제단이며 거룩한 민족이고 그분의 소유가 된 백성입니다. 그러므로 여러분은” 여러분을 어둠에서 불러내어 당신의 놀라운 빛 속으로 이끌어 주신 분의 “위업을 선포하게 되었습니다.” (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 2장9)
nec vero Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et copia ceterorum studia restinxit.
실로 플라톤의 위대함도 아리스토텔레스가 철학에 대해 글쓰는 것을 단념시키지는 아니하였고, 아리스토텔레스도 경탄할 만한 어떤 지식과 풍부함으로 다른 이들의 학문을 말살시키지 아니하였다. (마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 5:1)
optime de ipso, cuius viget vigebitque memoria, quam diu in pretio fuerit Romana cognosci, quam diu quisquam erit, qui reverti velit ad acta maiorum, quam diu quisquam qui velit scire, quid sit vir Romanus, quid subactis iam cervicibus omnium et ad Seianianum iugum adactis indomitus, quid sit homo ingenio, animo, manu liber.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION