라틴어 문장 검색

Testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum.
당신의 법은 실로 참되며 당신의 집에는 거룩함이 어울립니다. 주님, 길이길이 그러하리이다. (불가타 성경, 시편, 93장5)
Sicut autem nihil quicquam interest, suavitudo dicas an suavitas, sanctitudo an sanctitas, acerbitudo an acerbitas, acritudo an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, acritas, ita nihil rationis dici potest qui necessitudo et necessitas separentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 3:1)
Tanta, inquit, sanctitudo fani est, ut numquam quisquam violare sit ausus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 20:1)
Sanctitas quoque et sanctimonia non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est verbum sanctitudo, sicuti M. Cato In L. Veturium duritudinem quam duritiam dicere gravius putavit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 20:2)
Sane, durante triumviratu illo regum (Henrico Octavo Anglo, Francisco Primo Gallo, et Carolo Quinto Hispano) ea viguit inter ipsos diligentia ut nemo trium vel palmam terrae acquirere potuisset, quin reliqui duo statim rem ad aequilibrium deducerent, neque pacem foenore redimere sustinerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:4)
nam proscriptum patrem exul secutus, ubi domum Augusti privignus introiit, multis aemulis conflictatus est, dum Marcellus et Agrippa, mox Gaius Luciusque Caesares viguere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장3)
iam mens praetrepidans avet vagari, iam laeti studio pedes vigescunt.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 464)
Hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris vestrae sanctitudinis epistulis roboranda, et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 4:6)
proinde aliquid superare necesse est incolume ollis, ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes de nihiloque renata vigescat copia rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:13)
deinde quod omnino finem non esse secandis corporibus facient neque pausam stare fragori nec prorsum in rebus minimum consistere qui, cum videamus id extremum cuiusque cacumen esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur, conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis extremum quod habent, minimum consistere . Huc accedit item, quoniam primordia rerum mollia constituunt, quae nos nativa videmus esse et mortali cum corpore, funditus ut qui debeat ad nihilum iam rerum summa reverti de nihiloque renata vigescere copia rerum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:9)
sane 'viget' quidam pro vigescit accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1753)
174M eosdem terminos hominum curae atque vitae, sic pontificio iure sanctitudo sepulturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION