라틴어 문장 검색

qui appellatus est Nehelescol, eo quod botrum portassent inde filii Israel.
이스라엘 자손들이 그곳에서 자른 포도송이 때문에, 그곳을 에스콜 골짜기라고 하였다. (불가타 성경, 민수기, 13장24)
Vere de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae; uva eorum uva fellis et botri amarissimi;
그들의 포도나무는 소돔의 포도나무이며 고모라의 밭에서 나온 것. 그들의 포도는 독 포도여서 송이마다 쓰기만 하다. (불가타 성경, 신명기, 32장32)
Accaron cum filiabus et villulis suis;
또한 에크론과 거기에 딸린 마을과 촌락들, (불가타 성경, 여호수아기, 15장45)
Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et quasi oliva proiciens florem suum.
그는 포도나무 줄기처럼 설익은 열매를 떨어뜨리고 올리브 나무처럼 꽃을 흘려 버릴 것이네. (불가타 성경, 욥기, 15장33)
Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
나의 연인은 내게 엔 게디 포도밭의 헤나 꽃송이어라. (불가타 성경, 아가, 1장14)
Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.
그대의 키는 야자나무 같고 그대의 젖가슴은 야자 송이 같구려. (불가타 성경, 아가, 7장8)
Dixi: " Ascendam in palmam et apprehendam fructus eius ". Et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum.
그래서 나는 말하였다오. “나 야자나무에 올라 그 꽃송이를 붙잡으리라. 그대의 젖가슴은 포도송이, 그대 코의 숨결은 사과, (불가타 성경, 아가, 7장9)
Haec dicit Dominus: " Quomodo si inveniatur mustum in botro et dicatur: "Ne dissipes illud, quoniam benedictio est in eo", sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
주님께서 이렇게 말씀하신다. “포도송이에 즙이 들어 있는 것을 보고 ‘그 안에 복이 들어 있으니 그것을 으츠러뜨리지 마라.’ 하고 사람들이 말하듯 나도 나의 종들을 위해 행동하여 그들을 모두 파멸시키지는 않으리라. (불가타 성경, 이사야서, 65장8)
Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: " Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius ".
또 다른 천사가 제단에서 나왔는데, 그는 불에 대한 권한을 지닌 천사였습니다. 그가 날카로운 낫을 든 천사에게 큰 소리로 외쳤습니다. “그 날카로운 낫을 대어 땅의 포도나무에서 포도송이들을 거두어들이십시오. 포도가 다 익었습니다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 14장18)
Azotus cum filiabus et villulis suis, Gaza cum filiabus et villulis suis usque ad torrentem Aegypti, et mare Magnum terminus.
아스돗과 거기에 딸린 마을과 촌락들, ‘이집트 마른내’와 큰 바다, 그리고 그 연안까지 퍼져 있는 가자와 거기에 딸린 마을과 촌락들이다. (불가타 성경, 여호수아기, 15장47)
Interea, cum in confinibus Nordmannorum tam de foedere inter illos et Francos confirmando quam de Herioldi rebus tractandum esset et ad hoc totius pene Saxoniae comites simul cum markionibus illo convenissent, Herioldus rerum gerendarum nimis cupidus condictam et per obsides firmatam pacem incensis ac direptis aliquot Nordmannorum villulis inrupit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 331:1)
nam comites utrique ad villulam proximam laevorsum abierunt.
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:2)
nam cum multas villulas et casas amplas praeteriremus, hortulum quendam prospexi satis amoenum, in quo praeter ceteras gratas herbulas rosae virgines matutino rore florebant.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:6)
stuppae sarincae me satis onustum probeque funiculis constrictum producit in viam deque proxima villula spirantem carbunculum furatus, oneris in ipso meditullio reponit.
(아풀레이우스, 변신, 7권 17:8)
Sed impatiens vel exiguae dilationis mulier ficta qualibet causa confestim marito miris persuadet artibus ad longissime dissitas festinare villulas.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION