라틴어 문장 검색

Post hanc acclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis, urbibus decorata magnis et pulchris;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 9:1)
Quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum, Transcellensi monti accline, ubi inventos equites quartae sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti imposuit Firmi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 20:1)
Parte alia prope Amazonum sedes, Halani sunt orienti acclines, diffusi per populosas gentes et amplas, Asiaticos vergentes in tractus, quas dilatari ad usque Gangen accepi, fluvium intersecantem terras Indorum, mareque inundantem australe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 16:1)
Quare salices viminales atque harundineta vulgaresque silvae, vel consulto consitae castaneis, prius faciendae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:2)
Salicum viminalium Atticus putat singula iugera sufficere posse quinis et vicenis iugeribus ligandae vineae, harundineti singula iugera vicenis iugandis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:3)
Perticalis fere salix eundem agrum, quem viminalis, desiderat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 2:1)
Cum bello Sabino quod virginum raptarum gratia commissum est Romani portam quae sub radicibus collis Viminalis erat, quae postea ex eventu Ianualis vocata est, claudere festinarent, quia in ipsam hostes ruebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:2)
alii volunt hos ipsos, qui nunc sunt, a Romulo inclusos, id est Palatinum, Quirinalem, Aventinum, Caelium, Viminalem, Esquilinum, Ianicularem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7835)
templa Patres illic oculos exosa viriles leniter acclini constituere iugo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권84)
erigitur serpens summoque acclinia malo colla movet sedesque sibi circumspicit aptas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 65:2)
"Oeagrius illic acclinis malo mediis intersonat Orpheus remigiis tantosque iubet nescire labores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권134)
addit duos colles, Quirinalem Viminalemque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 452:2)
is censum primum egit, lustrum condidit, quo censa LXXX milia esse dicuntur, pomerium protulit, colles urbi adiecit Quirinalem, Viminalem, Aesquilinum, templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha41)

SEARCH

MENU NAVIGATION