라틴어 문장 검색

Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos,
또 자네는 온 백성 가운데에서, 하느님을 경외하고 진실하며 부정한 소득을 싫어하는 유능한 사람들을 가려내어, 그들을 천인대장, 백인대장, 오십인대장, 십인대장으로 백성 위에 세우게. (불가타 성경, 탈출기, 18장21)
et, electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos,
모세는 온 이스라엘에서 유능한 사람들을 뽑아 백성의 우두머리, 곧 천인대장, 백인대장, 오십인대장, 십인대장으로 삼았다. (불가타 성경, 탈출기, 18장25)
Adhuc illo loquente, Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit; cui dixit Adonias: " Ingredere, quia vir strenuus es et bona nuntians ".
그의 말이 채 끝나기도 전에 에브야타르 사제의 아들 요나탄이 나타났다. 아도니야가 말하였다. “어서 오게. 그대는 훌륭한 사람이니 좋은 소식을 가져왔겠지.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 1장42)
Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis;
헤브론 가문에서는 하사브야와 그의 유능한 형제, 천칠백 명이 요르단 서쪽의 이스라엘을 관리하며, 주님의 모든 일과 임금을 섬기는 일을 맡아 하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 26장30)
fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis.
여리야의 형제들 가운데에는 유능한 인물 이천칠백 명이 있었는데, 그들은 가문들의 우두머리였다. 다윗 임금은 그들을 르우벤인과 가드인과 므나쎄 반쪽 지파의 관리자로 세워 하느님의 모든 일과 임금의 일을 맡아 하게 하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 26장32)
Erat autem Ieroboam vir fortis et strenuus; vidensque Salomon adulescentem industrium constituerat eum praefectum super labores universae domus Ioseph.
예로보암이라는 사람은 힘센 용사였다. 솔로몬은 그 젊은이가 일하는 것을 보고 그를 요셉 집안의 모든 강제 노동의 감독으로 임명하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 11장28)
Gentiles autem cernentes quia vir strenuus, omni pietate a cordibus suorum exclusa, vulneraretur, sic duci et omni populo Christiano magnis blasphemiis improperabant, dicentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:1)
Illicque, intervenientibus viris strenuis, iterum tripertito regno Francorum, in pace, tamen non firma, discesserunt a se, Lotharius ad Aquis, Karolus in Galliam, Ludewicus in Saxoniam et servos Saxonum superbe elatos nobiliter afflixit et ad propriam naturam restituit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 60:8)
12. Rex auctoritatem Maximiliani apud subditos suos munire cupiens (ut froeno Galliae esset), atque etiam mercatorum suorum querelis commotus, eo quod mare navibus Ravenstoni multum infestaretur, Edwardum Poyningum equitem auratum, virum strenuum et qui antea bene res gesserat, confestim misit cum duodecim navibus, militibus, et tormentis bene instructis, ut mare liberarent et Slusiam ab ea parte obsiderent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 12:1)
quod si mecum ante viri strenui, aediles, consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere potius praevalida et adulta vitia quam hoc adsequi, ut palam fieret quibus flagitiis impares essemus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장3)
multi alii e Troia strenue viri, ecce hi sunt 'animis parati':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7975)
et diligenter virum strenuum non ante facit requiescere, quam rite omnia paravisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5556)
in novo populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 364:2)
si spes, si aditus ad honores viris strenuis et fortibus datur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 59:3)
experiundam rem denique in uno aut altero esse sitne aliqui plebeius ferendo magno honori, an portento simile miraculoque sit fortem ac strenuum virum aliquem exsistere ortum ex plebe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 387:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION