라틴어 문장 검색

et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant.
살지고 잘생긴 암소 일곱 마리가 나일 강에서 올라와 갈대밭에서 풀을 뜯었다. (불가타 성경, 창세기, 41장18)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)
Aliquanto denique viae permenso spatio pervenimus ad nemus quoddam proceris arboribus consitum et pratentibus virectis amoenum, ubi placuit illis ductoribus nostris refectui paululum conquiescere corporaque sua diverse laniata sedulo recurare.
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:13)
Erat mons ligneus ad instar incliti montis illius quem vates Homerus Idaeum cecinit, sublimi instructus fabrica, consitus virectis et vivis arboribus, summo cacumine de manibus fabri fonte manante, fluviales aquas eliquans.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:1)
decorent virecta Baetim, Tagus intumescat auro generisque procreator sub vitreis Oceanus luxurietur antris.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:7)
Nam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 28:1)
Optima est ergo genista, vel paludibus desectus iuncus, aut ulva;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 2:3)
Perarida loca, quae genus id virgultorum non recipiunt, genistam postulant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 31장 1:1)
Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati Et positum est nobis nil here praeter aprum, Non quae de tardis servantur vitibus uvae Dulcibus aut certant quae melimela favis, Non pira quae longa pendent religata genesta Aut imitata brevis Punica grana rosas, Rustica lactantes nec misit Sassina metas Nec de Picenis venit oliva cadis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIII1)
amoena virecta virentia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6381)
Vergilius ut molle siler lentaeque genistae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7662)
'vilis' autem 'supellex' quia . . . nam de genistis vel iunco vel alba vite solent fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1652)
quid maiora seqvar salices humil(esque genestae) salicis hoc genus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4341)
multum possunt et salices et myricae sive genestae prodesse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4347)
aut illae pecori frondem id est salices et genistae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4351)

SEARCH

MENU NAVIGATION