라틴어 문장 검색

et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant.
살지고 잘생긴 암소 일곱 마리가 나일 강에서 올라와 갈대밭에서 풀을 뜯었다. (불가타 성경, 창세기, 41장18)
eo igitur omnium metu factum, solus Alexander ut ubique imaginum simillimus esset, utique omnibus statuis et tabulis et toreumatis idem uigor acerrimi bellatoris, idem ingenium maximi honoris, eadem forma uiridis iuuentae, eadem gratia relicinae frontis cerneretur.
(아풀레이우스, 플로리다 7:4)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)
Aliquanto denique viae permenso spatio pervenimus ad nemus quoddam proceris arboribus consitum et pratentibus virectis amoenum, ubi placuit illis ductoribus nostris refectui paululum conquiescere corporaque sua diverse laniata sedulo recurare.
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:13)
Erat mons ligneus ad instar incliti montis illius quem vates Homerus Idaeum cecinit, sublimi instructus fabrica, consitus virectis et vivis arboribus, summo cacumine de manibus fabri fonte manante, fluviales aquas eliquans.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:1)
decorent virecta Baetim, Tagus intumescat auro generisque procreator sub vitreis Oceanus luxurietur antris.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:7)
gemmas, toreumata, signa, tabulas operis antiqui semper animosissime comparasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 47장 1:2)
Artis Phidiacae toreuma clarum Pisces aspicis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXV1)
Argenti genus omne comparasti, Et solus veteres Myronos artes, Solus Praxitelus manum Scopaeque, Solus Phidiaci toreuma caeli, Solus Mentoreos habes labores.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXXIX1)
Piceno quoque venit a cliente Parcae cistula non capax olivae, Et crasso figuli polita caelo Septenaria synthesis Sagunti, Hispanae luteum rotae toreuma, Et lato variata mappa clavo.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI4)
' Miratus fueris cum prisca toreumata multum, In Priami calathis Astyanacta bibes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI10)
Mirator veterum senex avorum Donet Phidiaci toreuma caeli;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII9)
Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili Et mihi secura pocula trade manu Trita patrum labris et tonso pura ministro;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XI1)
Nullum sollicitant haec, Flacce, toreumata furem, Et nimium calidis non vitiantur aquis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXIV4)
Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri, Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCIV Calices audaces1)

SEARCH

MENU NAVIGATION