라틴어 문장 검색

in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem quem manu tenuerat arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 9:2)
Rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus, novo et nusquam antea cognito more, proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum, multis stipatoribus stratis, abscessit, alternans regibilis acies, et ad extremum diei, nec mortium truci visu nec vulnerum territus, tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 8:1)
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.
주 하느님께서는 보기에 탐스럽고 먹기에 좋은 온갖 나무를 흙에서 자라게 하시고, 동산 한가운데에는 생명나무와, 선과 악을 알게 하는 나무를 자라게 하셨다. (불가타 성경, 창세기, 2장9)
Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: "Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem". Et visus est eis quasi ludens loqui.
롯은 밖으로 나가 장차 자기 딸들을 데려갈 사위들에게 말하였다. “자, 이곳을 빠져나가게. 주님께서 곧 이 성읍을 파멸시키실 것이네.” 그러나 사위들은 롯이 우스갯소리를 한다고 생각하였다. (불가타 성경, 창세기, 19장14)
Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum scabies creverit, adducetur ad eum;
그러나 사제에게 보여 정결 선언을 받은 뒤에라도 그 습진이 살갗에 두루 번졌으면, 그는 다시 사제에게 보여야 한다. (불가타 성경, 레위기, 13장7)
Praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta, quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram, quam visurus es".
너는 여호수아에게 책임을 맡겨라. 그에게 힘과 용기를 북돋아 주어라. 그는 이 백성 앞에 서서 건너갈 사람이며, 이 백성에게 네가 보는 땅을 상속 재산으로 나누어 줄 사람이다.’ (불가타 성경, 신명기, 3장28)
Et ait Michaeas: " Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ".
미카야가 대답하였다. “네가 골방으로 들어가 숨는 날에 스스로 알게 될 것이다.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 22장25)
Et videbatis me quia nihil manducabam, sed visus vobis videbatur.
너희가 본 대로 나는 아무것도 먹지 않았다. 너희는 환시를 보았을 뿐이다. (불가타 성경, 토빗기, 12장19)
Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.
저를 바라보던 이의 눈은 저를 보지 못하고 당신의 눈이 저를 찾는다 하여도 저는 이미 없을 것입니다. (불가타 성경, 욥기, 7장8)
Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum. Consumpti sunt renes mei in sinu meo.
내가 기어이 뵙고자 하는 분, 내 눈은 다른 이가 아니라 바로 그분을 보리라. 속에서 내 간장이 녹아내리는구나. (불가타 성경, 욥기, 19장27)
Cunctae res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
온갖 말로 애써 말하지만 아무도 다 말하지 못한다. 눈은 보아도 만족하지 못하고 귀는 들어도 가득 차지 못한다. (불가타 성경, 코헬렛, 1장8)
Etenim, cum in operibus illius conversentur, inquirunt et credunt visui, quoniam pulchra sunt, quae videntur.
그들은 그분의 업적을 줄곧 주의 깊게 탐구하다가 눈에 보이는 것들이 하도 아름다워 그 겉모양에 정신을 빼앗기고 마는 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 13장7)
Tunc continuo visus somniorum terribilium turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati,
그러자 곧바로 무서운 꿈속에서 환상들이 나타나 저들을 혼란에 빠뜨리고 예기치 않던 공포가 저들을 덮쳤습니다. (불가타 성경, 지혜서, 18장17)
Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest.
이렇게 자연의 근본 요소들 사이에 변화가 일어났습니다. 수금을 뜯을 때에 소리는 늘 같으면서도 음률의 성격이 음표에 따라 바뀌는 것이나 마찬가지입니다. 이는 과거에 일어난 일들을 보면 명확히 이해할 수 있습니다. (불가타 성경, 지혜서, 19장18)
Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem deformem in visu suo.
아름다운 외모를 보고 사람을 칭찬하지 말고 겉모습을 보고 그를 혐오하지 마라. (불가타 성경, 집회서, 11장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION