라틴어 문장 검색

Baldewinus cum suis montanis semitis perplexis incesserat, gravi cibariorum defectione cum omni manu sua aggravatus, quin equi pabulo deficiente vix sequi, nedum viros portare poterant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:5)
inde tantus terror pavorque omnis occupavit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat, prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro habitu, ad flumen navisque perfugerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 517:2)
utpote congregatis feminis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quae vix capere, nedum tueri multitudinem tantam posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 299:1)
' Talis enim excrevit consuetudo per orbem, quod nedum silendo verum etiam vix instantissime postulando possumus impetrare quaesita vel plenarie consequi quod optamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 32:8)
vix clamorem eorum, nedum impetum, Suessetani tulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 232:1)
Maiore adhuc ac turpiore infamia flagrauit, uix ut referri audiriue, nedum credi fas sit, quasi pueros primae teneritudinis, quos pisciculos uocabat, institueret, ut natanti sibi inter femina uersarentur ac luderent lingua morsuque sensim adpetentes;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 1:1)
vix haec amentia nostris excubiis, nedum puero rectore quiesset.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:194)
vix artibus honestis pudor retinetur, nedum inter certamina vitiorum pudicitia aut modestia aut quicquam probi moris reservaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장7)
attonitus repentino atque inopinato malo, vix quid obiceretur intellegere potui, nedum satis sciam quo modo me tuear.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 192:2)
Mille licet gladii mortis nova signa sequantur, Degener o populus, vix saecula longa decorum Sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi, Et vitam, dum Sulla redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:38)
decem milia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti, vix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 514:1)
Agitatis itaque rationibus, diu cunctati reversique, fastidii plenum Sabinianum invenimus, hominem mediocris staturae, et parvi angustique animi, vix sine turpi metu sufficientem ad levem convivii, nedum proelii strepitum, perferendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 7:1)
Uix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:12)
vix in ipsis tectis et oppidis frigus infirma valetudine vitatur, nedum in mari et via sit facile abesse ab iniuria temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 8 2:1)
egentem hominem et qui ne se quidem alere nedum alios posset, sustulisse eos qui iam relicti sine spe uix spiritum traherent, quibus non iniuria fieret si aliquid detraheretur, sed beneficium daretur si uita seruaretur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION